[917]
[920] sortitus fortunam oculis hunc locum oculis ad feriendum elegit Aeneas, quem fortuna destinaverat vulneri.
[922] nec fulmine pro 'tonitru', sine quo numquam fulmen emittitur.
[923] atri turbinis instar multis utitur comparationibus ad exprimendum nimium impetum. et 'instar', ut supra diximus, per se plenum est nec recipit praepositionem, licet Serenus “ad instar” dixerit, quod in idoneis non invenitur auctoribus.
[926] ictus percussus: nam participium est, ac si diceret 'cecidit elisus'.
[931] equidem mervi secundum artem agit rhetoricam: nam quotiens personae in invidia sunt, aliae pro his opponuntur. unde ita agit: ego quidem occidi mereor, sed tu debes ignoscere parentis intuitu. nec deprecor non refuto, non recuso.
[932] utere sorte tua interfice hostem tuum.
[933] fuit et tibi talis Anchises hic distinguendum, ut duo dicat: et habuisti patrem, et pater es.
[935] et me ordo est 'redde meis'; sed ne ex aperto rem viro forti pudendam peteret, interpositione usus est, dicens 'seu corpus spoliatum lumine mavis'.
[936] tendere palmas ausonii videre ad gloriam Aeneae pertinet, quod se Turnus cunctis praesentibus victum fatetur.
[937] tua est lavinia coniunx quae fuerat causa certaminis.
[938] ulterius ne tende odiis noli velle crudelitatem tuam ultra fata protendere, sed redde corpus sepulchro. acer in armis non tantum ad praesens refertur, sed quia semper in armis acer esse consuevit.
[940] cunctantem flectere sermo coeperat omnis intentio ad Aeneae pertinet gloriam: nam et ex eo quod hosti cogitat parcere, pius ostenditur, et ex eo quod eum interimit, pietatis gestat insigne: nam Euandri intuitu Pallantis ulciscitur mortem.
[941] infelix balteus nulli domino felix. et sic est dictum 'infelix balteus', sicut “Lacedaemoniosque hymenaeos” . et sciendum, balteum habuisse Turnum ad insultationem et iactantiam, non ad utilitatem, unde est “atque umeris inimicum insigne gerebat” .
[945] monumenta doloris proprie; nam et monumentum ab eo quod mentem moneat, dictum est.
[946] hausit vidit, ut “hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto Dardanus” .
[949] pallas inmolat et ad suae mortis et ad rupti foederis ultionem, te tamquam hostiam inmolat Pallas.
[951] frigore morte, ut “corpusque lavant frigentis et ungunt” .
[952]
vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras 'indignata',
vel quia post preces veniam non meruerat; vel quia Laviniam
fore sciebat Aeneae; vel quia, ut supra de Camilla
diximus, discedebat a iuvene. nam volunt philosophi invitam animam
discedere a corpore cum quo adhuc habitare naturae legibus
poterat: sic Homerus
“ψυχὴ δ᾽ ἐκ ῥεθέων πταμένη Ἄϊδόσδε βεβήκει
ὃν πότμον γοόωσα, λιποῦσ᾽ ἀνδροτῆτα καὶ ἥβην.
”