previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[501]

[506] provehimur pelago id est Buthrotio derelicto. vicina ceravnia ivxta Ceraunia sunt montes Epiri, a crebris fulminibus propter altitudinem nominati: unde Horatius expressius dixitAcrocerauniapropter altitudinem et fulminum iactus.

[507] cursusque brevissimus adeo ut medio noctis spatio transfretaverit.

[509] optatae telluris quae a navigantibus semper optatur. alii 'optatae' electae vel expetitae accipiunt, utpars optare locum tecto” .

[510] sortiti remos quia remigium suppletum erat. et 'sortiti' per sortem divisi ad officia remigandi, qui esset proreta, quis pedem teneret. passim prout quis voluit. litore sicco ad discretionem illius, quod aqua adluitur.

[511] curamus id est reficimus.

[512] horis acta per horas decurrens. subibat bene 'subibat'; post sextam enim horam descendit.

[514] avribus aera captat naturale enim est, ut a qua parte flaturus est ventus, ad eam auris admota frigidior fiat.

[515] sidera cuncta notat ideo 'cuncta', quia in prognosticis legitur non sufficere unum signum ad explorandam futuram serenitatem. 'notat' autem, ut Tulliusnotat et designat oculis” , id est diligenter intuetur. tacito caelo aut sereno, aut nocturno, per quod tacetur; aut ipse tacitus; aut certe ad homines rettulit: nam licet aeternus sit axium sonus, tamen a nobis non auditur. ergo quantum ad nos, tacitum dixit. labentia cursu scilicet mundi; neque enim ventis feruntur, sicut de planetis dicitur: ergo 'labentia' tamquam labentia, numquam enim loco moventur.

[516] arcturum stella est post ursam in boote signo. pluvias hyadas id est pluviosas. Sallustiusconsedit in valle virgulta nemorosaque” 'virgulta' pro virgultosa. quidam autem 'arcturum vel pluvias hyadas' accipiunt, quia non utraque uno tempore oriuntur: quod si ita est, erit 'que' pro 've'. triones id est septentriones duos, Cynosuram et Helicen. Varro autem ait boves triones dici. et haec signa etiam plaustra dicuntur, quae a bobus necessario trahi solent, ut Graeci ἄρκτον ἅμαξαν.

[517] armatumque auro circumspicit oriona bene 'armatum auro', quia et balteus eius et gladius clarissimis fingitur stellis. sic Lucanusensiferi nimium fulget latus Orionis(1.665). et sciendum non hoc eum intueri, ut cernat signa, quae omnibus patent, sed explorare stellarum vigorem, quo futura indicatur serenitas, ut in georgicisnam neque tunc stellis acies obtusa videtur” . [ipsum autem Orionem etiam tempestates significare, si fuerit obscurus, alibi ostenditcum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion” .] si autem quaerebat quasi non orta, nequaquam procedit, cum etiam septentriones dixerit, qui semper videntur. circumspicit oriona aut quaerit cernere, aut diu contemplatur.

[518] caelo constare sereno id est omnia videt habere caelum quae significent serenitatem. 'constare' autem suppetere, ut Iuvenalisquis ferat uxorem, cui constant omnia?”

[519] clarum signum faculam elevavit, utflammas cum regia puppis extulerat” . castra movemus castra sunt, ubi miles steterit. modo tamen classem significat, quia et castra nautica dicuntur. dicta autem 'castra' quasi casta, vel quod illic castraretur libido: nam numquam his intererat mulier.

[520] temptamusque viam id est naves producimus. pandimus alas contos intendimus: undemare velivolum” . Sallustiuset parvis modo velorum alis remissis” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: