[775]
[780] effundit pectore questus hoc est cum dolore, ut ait “funditque preces rex pectore ab imo” .
[782] preces descendere ad omnes si quid invidiae est in humillimis precibus, inputandum †in nomina Iunoni. nam 'omnes' dicendo etiam humiles significat: unde ait etiam descendere.
[783] quam nec longa dies id est longum tempus: de quo licet melius feminino genere dicamus, tamen et masculino dicimus: nam de certo die masculino tantum utendum est, ut 'natalis meus dies est'. pietas nec mitigat aut Troianorum, quia pii sunt: aut certe propter illud “Iunoni Argivae iussos adolemus honores” , quasi quae nec sacrificiis placaretur.
[784] infracta valde fracta, ut “Turnus ut infractos adverso Marte Latinos” .
[785] media de gente id est totius gentis potentem. exedisse muliebriter dictum: nam inde est quod sequitur 'cineres atque ossa peremptae'. sane 'edo' habet et rectam, sed antiquam declinationem, ut 'edo edis edit', et anomalam, ut 'edo es est': quarum secunda et tertia personae longae sunt propter differentiam 'sum es est'. 'edit' autem in praeterito producitur 'edi edisti edit', ut 'legit'.
[788] cavsas tanti sciat illa furoris bene supprimit: contra ipsam enim sunt quae Iuno in decimo exsequitur, ut 'me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter'.
[790] quam molem ut alibi “et tantas audetis tollere moles” .
[791] nequiquam aut sine causa, id est nulla extante ratione: aut 'nequiquam' quantum ad eius pertinet mentem: unam enim navem ex omnibus vertit. unde ait Iuno 'quae potui infelix'.
[792] in regnis hoc avsa tuis ut alibi “non illi imperium pelagi saevumque tridentem” . actis furore conpulsis, ut “reginam Allecto stimulis agit undique Bacchi” .
[795] ignotae ignobili, ut “nam saepe favos ignotus adedit stellio” : et dixit ignotam Italiae conparatione: nam ignota non erat ad quam bis Troiani venerant.
[797] vela tibi id est per regnum tuum.
[798] si concessa peto siquidem: nam modo 'si' confirmantis est. agit autem a possibili.