previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[76]

[77] nondum patiens quae nondum posset implere oraculorum sermones: aut 'dum' vacat, et est inpatiens Phoebi.

[78] bacchatur vates bene 'bacchatur'. idem enim est Apollo, qui Liber pater, qui Sol, unde ait Lucanuscui numine mixto Delphica Thebanae referunt trieterica Bacchae(5.73): unde in eorum sacris erat Phoebadum Baccharumque conventus.

[79] excussisse deum excuti proprie de equis dicimus: quod ideo traxit, quia Phoebus, id est Sol, equis utitur. et nunc Sibyllam quasi equum, Apollinem quasi equitem inducit et in ea permanet translatione: 'excussisse' ait, utexcussus Aconteus” ; item 'fera corda domans', quod est equorum primum frenos pati et stimulos, utea frena furenti concutit et stimulos sub pectore vertit Apollo” . quod autem dicit 'magnum deum', non re vera ait, sed retulit ad affectum colentis, utsumme deum, sancti custos Soractis Apollo” : unicuique enim deus quem colit magnus videtur. 'excussisse' vero 'deum' pro 'excutere', tempus est pro tempore. est autem Attica figura, qua nos uti non convenit, quia hac licenter utuntur poetae.

[80] fingitque premendo componit, utet corpora fingere lingua” . componit autem ad moderationem certam dicendi: ut enim supra diximus, omnia quidem vident, sed non omnia indicant sacerdotes.

[81] ostia iamque domus patvere precibus scilicet. et quae antea ostia erant, patefacta aditus esse coeperunt.

[82] ferunt responsa quia ait supraora domus” .

[83] pelagi defuncte periclis non liberate pelago, sed marinis periculis: nam adhuc navigaturus est, sed sine ullo discrimine. 'defuncte' autem liberate: nam dicimus functos officio qui officia debita complerunt, unde et honoribus functos. hinc et defunctos mortuos dicimus, qui compleverunt vitae officia, unde estet nil iam caelestibus ullis debentem” .

[84] sed terra legitur et 'terrae', unum tamen est. in regna lavini alii 'Latini' legunt, cuius tunc erant. sed quia divina loquitur, futura praeoccupat; postea enim Lavinium dicetur: licet possit ad Lavinum, Latini fratrem, referri, qui illic ante regnavit.

[86] horrida bella quae contra hospitem cognatumque suscepta sunt, ut Latinus dicturus estarma impia sumpsi promissam eripui” .

[87] spumantem sanguine cerno quasi non praedicit, sed videt quod facturus est Turnus, utrecalent nostro Tiberina fluenta sanguine adhuc” .

[88] non simois tibi nec xanthus Tiberis et Numicus, in quem cecidit. dorica castra Graeca. et re vera: nam Turnus Graecus fuit, utet Turno si prima domus repetatur origo, Inachus Acrisiusque patres mediaeque Mycenae” .

[89] partus achilles Turnum significat. et sic hoc dictum est, ut in bucolicisalter erit tum Tiphys et altera quae vehat Argo delectos heroas” . et hoc est quod dicitobscuris vera involvens” , nam licet vera sint, latent: unde Apollo λοξίας dicitur, id est obliquus.

[90] natus et ipse dea de Venilia, sorore Amatae, utcui diva Venilia mater” . nec debet mirum esse Amatam fuisse mortalem, cum etiam Turnus, Iuturnae frater, mortalis fuerit: nam haec fuerant divina beneficia. addita ivno inimica. est autem verbum Lucilii et antiquorum, ut Plautusadditus Ioni Argus” .

[91] in rebus egenis per transitum ostendit famem futuram.

[93] conivnx iterum hospita nam et Paris ab Helena fuerat susceptus hospitio. 'hospita' autem more suo dixit. et bene ne aliquid inputetur Aeneae, quasi fatorum hoc esse praedicit.

[95] ne cede ne cedas, sed esto audentior quam tua te fortuna permittit. et bene adversa fortunae docet virtute aut vitari aut inminui aut patienter sustineri.

[96] via ratio, opportunitas.

[97] graia pandetur ab urbe propter Euandrum, qui eum in Tusciam missurus ad Tarchontem est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: