This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[12]
Pro gemmis aut serico divinos codices amet, in quibus non auri et pellis Babyloniae vermiculata pictura, sed ad fidem placeat emendata et erudita distinctio. Discat primum Psalterium, his se canticis avocet, et in Proverbiis Salomonis erudiatur ad vitam. In Ecclesiaste consuescat calcare, quae mundi sunt; in Iob virtutis et patientiae exempla sectetur. Ad Evangelia transeat numquam ea positura de manibus; Apostolorum Acta et Epistulas tota cordis inbibat voluntate. Cumque pectoris sui cellarium his opibus locupletarit, mandet memoriae Prophetas et Heptateuchum et Regum ac Paralipomenon libros Hesdraeque et Hester volumina, ut ultimum sine periculo discat Canticum Canticorum, ne, si in exordio legerit, sub carnalibus verbis spiritalium nuptiarum epithalamium non intellegens vulneretur. Caveat omnia apocrypha et, si quando ea non ad signorum veritatem, sed ad signorum reverentiam legere voluerit, sciat non eorum esse, quorum titulis praenotantur, multaque his admixta vitiosa et grandis esse prudentiae aurum in luto quaerere. Cypriani opuscula semper in manu teneat, Athanasii epistulas et
[p. 366]
Hilarii libros inoffenso decurrat pede. Illorum tractatibus, illorum delectetur ingeniis, in quorum libris pietas fidei non vacillet; ceteros sic legat, ut magis iudicet quam sequatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.