Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[10]
Sed quia e scopulosis locis enavigavit oratio et inter cavas spumeis fluctibus cautes fragilis in altum cumba processit, expandenda vela sunt ventis et quaestionum scopulis transvadatis laetantium more nautarum epilogi celeuma cantandum est. O desertum Christi floribus vernans! O solitudo, in qua illi nascuntur lapides, de quibus in Apocalypsi civitas magni regis extruitur! O heremus .familiari Deo gaudens! Quid agis, frater, in saeculo, qui maior es mundo? Quam diu te tectorum umbrae
[p. 50]
premunt? Quam diu fumeus harum urbium carcer includit? Crede mihi, nescio quid plus lucis aspicio. Libet sarcina carnis abiecta ad purum aetheris volare fulgorem. Paupertatem times? sed beatos pauperes Christus appellat. Labore terreris? sed nemo athleta sine sudoribus coronatur. De cibo cogitas? sed fides famem non sentit. Super nudam metuis humum exesa ieiuniis membra confidere? sed dominus tecum iacet. Squalidi capitis horret inculta caesaries? sed caput tuum Christus est. Infinita heremi vastitas terret? sed tu paradisum mente deambula. Quotienscumque illuc cogitatione conscendens, totiens in heremo non eris. Scabra sine balneis adtrahitur cutis? sed qui in Christo semel lotus est, non illi necesse est iterum lavare. Et, ut breviter, ad cuncta apostolum audias respondentem: ‘Non sunt condignae passiones huius saeculi ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis.’ Delicatus es, carissime, si et hic vis gaudere cum saeculo et postea regnare cum Christo.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.