previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[3] Quae est igitur ista Somanitis uxor et virgo tam fervens, ut frigidum calcfaceret, tam sancta, ut calentem ad libidinem non provocaret? Exponat sapientissimus Salomon patris suidelicias et pacificus bellatoris viri narret amplexus: ‘Posside sapientiam, posside intelligentiam. Ne obliviscaris, et ne declinaveris a verbis oris mei, et ne deliqueris eam, et adprehendet te; ama illam et servabit te. Principium sapientiae: posside sapientiam et in omni possessione tua posside intelligentiam; circumda illam et exaltabit te; honora illam et amplexabitur te, ut det capiti tuo coronam gratiarum, corona quoque deliciarum protegat te.’ Omnes paene virtutes corporis mutantur in senibus et increscente sola sapientia decrescunt ceterae: ieiunia, chameuniae, huc illucque discursus, peregrinorum susceptio, defensio pauperum, standi in oratione perseverantia, visitatio languentium, labor manuum, unde praebeantur elemosynae, et, ne sermonem longius traham, cuncta, quae per corpus exercentur, fracto corpore minora fiunt. Nec hoc dico, quod in iuvenibus et adhuc solidioris aetatis,~ his dumtaxat, qui labore et ardentissimo studio, vitae quoque sanctimonia et orationis ad Deum frequentia scientiam secuti sunt, frigeat sapientia, quae in plerisque senibus aetate marcescit, sed quod adulescentia multa corporis bella sustineat et inter incentiva vitiorum et carnis titillationes quasi ignis in lignis viridioribus suffocetur_.et suum non possit explicare fulgorem. Senectus verorursus admoneoeorum, qui adulescentiam suam honestis artibus [p. 194] instruxerunt et in lege domini meditati sunt die ac nocte, aetate fit doctior, usu tritior, processu temporis sapientior et veterum studiorum dulcissimos fructos metit. Unde et sapiens ille Graeciae, cum expletis centum et septem annis se mori cerneret, dixisse fertur dolere, quod tunc egrederetur e vita, quando sapere coepisset; Plato octogesimo et uno anno scribens est mortuus; Isocrates nonaginta et novem annos in docendi scribendique labore conplevit; taceo ceteros philosophos, Pythagoram, Democritum, Xeno-cratem, Zenonem, Cleanthem, qui iam aetate longaeva in sapientiae studiis floruerunt: ad poetas venio,Homerum,Hesiodum, Simonidem,Stesichorum, qui grandes natu cygneum nescio quid et solito dulcius vicina morte cecinerunt. Sophocles, cum propter nimiam senectutem et rei familiaris neglegentiam a filiis accusaretur amentiae, Oedipi fabulam, quam nuper scripserat, recitavit iudicibus et tantum sapientiae in aetate iam fracta specimen dedit, ut severitatem tribunalium in theatri favorem verteret. Nec mirum, cum etiam Cato, Romani generis disertissimus, censorius iam et senex, Graecas litteras nec erubuerit nec desperaverit discere. Certe Homerus refert, quod de lingua Nestoris iam vetuli et paene decrepiti dulcior melle oratio fluxerit. Sed et ipsiusAbisagnominis sacramentum sapientiam senum indicat ampliorem. Interpretatur [p. 196] enimpater meus superfluusvelpatris mei rugitus.’ Verbumsuperfluumambiguum est et in praesenti loco virtutem sonat, quod amplior sit in senibus et redundans ac larga sapientia, in alio autem locosuperfluusquasinon necessariusponitur. ‘Sagautem, id estrugitus,’ proprie nuncupatur, cum maris fluctus resonant et, ut ita dicam, de pelago veniens fremitus auditur. Ex quo ostenditur abundantissimum et ultra humanam vocem divini sermonis in senibus tonitruum commorari. PorroSomanitisin lingua nostracoccineadicitur, ut significet calere sapientiam et divina lectione fervere; quod, licet dominici sanguinis indicet sacramentum, tamen et fervorem ostendit sapientiae. Unde et obstetrix illa in Genesi coccinum ligat in manu Phares, qui ab eo, quod parietem diviserat duos ante populos separantem, ‘divisoris,’ id estPhares,’ sortitus est nomen. Et Raab meretrix in typo ecclesiae resticulam mysteria sanguinis continentem, ut Hiericho pereunte salvaretur, adpendit. Et in alio loco de viris sanctis scriptura commemorat: ‘Hi sunt, Cinaei qui venerunt de calore domus Rechab.’ Et dominus noster in evangelio: ‘Ignem,’ inquit, ‘veni mittere in terram et quam volo, ut ardeat! ’ Qui in discipulorum corde succensus cogebat eos dicere: ‘Nonne cor nostrum erat ardens in nobis, dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas? ’

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: