previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[3] Quid igitur? Luxuriandum est in adulescentia, ut postea luxuria fortius contemnatur? Absit, inquiunt; ‘Unusquisque,’ enim, ‘in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.’ ‘Circumcisus quis,’ id est virgo, ‘vocatus est: non adducat praeputium,’ hoc est non quaerat pellicias tunicas nuptiarum, quibus Adam eiectus de paradiso virginitatis indutus [p. 472] est. ‘In praeputio quis vocatus est,’ hoc est habens uxorem et matrimonio pelle circumdatus: non quaerat virginitatis et aeternae pudicitiae nuditatem, quam semel habere desivit, sed utatur vase suo in sanctificatione et pudicitia bibatque de fontibus suis et non quaerat cisternas lupanarium dissipatas, quae purissimas aquas pudicitiae continere non possunt. Unde et idem Paulus in eodem capitulo de virginitate et nuptiis disputans servos carnis vocat in matrimonio constitutos, liberos eos, qui absque ullo nuptiarum iugo tota domino serviunt libertate. Quod loquimur, non in universum loquimur, sed in parte tractamus, nec de omnibus, sed de quibusdam dicimus. Ad utrumque sexum, non solum ad vas infirmius, noster sermo diligitur. Virgo es: quid te mulieris delectat societas? Quid fragilem et sutilem ratem magnis committis fluctibus et grande periculum navigationis incertae securus ascendis? Nescis, quid desideres, et tamen sic ei iungeris, quasi aut ante desideraveris autut levissime dicampostea desideraturus sis. ‘Sed ad ministerium iste sexus est aptior.’ Elige ergo anum, elige deformem, elige probatae in domino continentiae. Quid te adulescentia, quid pulchra, quid luxuriosa delectat? Uteris balneis, cute nitida, rubicundus incedis, carnibus vesceris, affluis divitiis, pretiosa veste circumdatis et iuxta serpentem mortiferum [p. 474] securum dormire te credis? An non habitas in eodem hospitio, in nocte dumtaxat? Ceterum totos dies in huiusce modi confabulatione consumens quare solus cum sola et non cum arbitris sedes? Cum etiam ipse non pecces, aliis peccare videatis, ut exemplo sis miseris, qui nominis tui auctoritate delinquant. Tu quoque, virgo vel vidua, cur tam longo viri sermone retinens? Cur cum solo relicta non metuis? Saltim alvi te et vesicae cogat necessitas, ut exeas foras, ut deseras in hac re, cum quo licentius quam cum germano, multo verecundius egisti cum marito. Sed de scripturis sanctis aliquid interrogas: interroga publice; audiant pedisequae, audiant comites tuae. ‘Omne, quod manifestatum lux est.’ Bonus sermo secreta non quaerit, quin potius delectatur laudibus suis et testimonio plurimorum. Magister egregius contemnit viros, fratres despicit et in unius mulierculae secreta eruditione desudat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: