This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[18]
Quid vetera repetam et virtutes feminarum de libris proferam, cum possis multas tibi ante oculos proponere in urbe, qua vivis, quarum imitari exemplum debeas? Et ne videar adulatione per singulas currere, sufficit tibi sancta Marcella, quae respondens generi suo aliquid nobis de evangelio retulit. Anna septem annis a virginitate sua vixerat cum marito, ista septem mensibus; illa Christi expectabat adventum, ista tenet, quem illa susceperat; illa vagientem canebat; ista praedicat triumphantem; illa loquebatur de eo omnibus, qui expectabant redemptionem Hierusalem, haec cum redemptis gentibus clamitat: ‘Frater non redimit, redimet homo,’ et de alio psalmo: ‘Homo natus est in ea et ipse fundavit eam altissimus.’ Scio me ante hoc
[p. 264]
ferme biennium edidisse libros contra Iovinianum, quibus venientes e contrario quaestiones, ubi apostolus concedit secunda matrimonia, scripturarum auctoritate contrivi. Et non necesse est eadem ex integro scribere, cum possis inde, quae scripta sunt, mutuari Hoc tantum, ne modum egrediar epistulae, admonitam volo: cogita te cottidie esse morituram, et numquam de secundis nuptiis cogitabis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.