Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6]
Matrem communem, quae, cum vobis sanctitate
[p. 26]
societur, in eo vos praevenit, quia tales genuit, cuius vere venter aureus potest dici, eo salutamus honore, quo nostis; una quoque suspiciendas cunctis sorores, quae sexum vicere cum saeculo, quae oleo ad lampadas largiter preparato sponsi opperiuntur adventum. O beata domus, in qua morantur Anna vidua, virgines prophetissae, geminus Samuhel nutritus in templo! O tecta felicia, in quibus cernimus Macchabaeorum martyrum coronis cinctam martyrem matrem! Nam licet cotidie Christum confiteamini, dum eius praecepta servatis, tamen ad privatam gloriam publica haec accessit vobis et aperta confessio, quod per vos ab urbe vestra Arriani quondam dogmatis virus exclusum est. Et miremini forsitan, quod in fine iam epistulae rursus exorsus sim. Quid faciam? Vocem pectori negare non valeo. Epistulae brevitas conpellit tacere, desiderium vestri cogit loqui. Praeproperus sermo; confusa turbatur oratio; amor ordinem nescit.
[p. 28]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.