This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[19]
Redeamus igitur ad nos et quasi e caelo descendentes paulisper nostra videamus. Sentisne, obsecro te, quando infans, quando puer, quando iuvenis, quando robustae aetatis, quando senex factus sis? Cotidie morimur, cotidie commutamur et tamen aeternos esse nos credimus. Hoc ipsum, quod dicto, quod scribitur, quod relego, quod emendo,
[p. 308]
de vita mea trahitur. Quot puncta notarii, tot meorum damna sunt temporum. Scribimus atque rescribimus, transeunt maria epistulae et fidente sulcos carina per singulos fluctus aetatis nostrae momenta minuuntur. Solum habemus lucri, quod Christi nobis amore sociamur. ‘Caritas patiens est, benigna est; caritas non zelatur, non agit perperam, non inflatur, omnia sustinet, omnia credit, omnia sperat, omnia patitur; caritas numquam excidit.’ Haec semper vivit in pectore; ob hanc Nepotianus noster absens praesens est et per tanta terrarum spatia divisos utraque conplectitur manu. Habemus mutuae obsidem caritatis. Iungamur spiritu, stringamur affectu et fortitudinem mentis, quam beatus papa Chromatius ostendit in dormitione germani, nos imitemur in filio. Illum nostra pagella decantet, illum cunctae litterae sonent. Quem corpore non valemus, recordatione teneamus et, cum quo loqui non possumus, de eo numquam loqui desinamus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.