previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[10] Laudat salvator in evangelio vilicum iniquitatis, quod contra dominum quidem, attamen pro se prudenter fecerit. Cernentes heretici de parva scintilla maxima incendia concitati et suppositam dudum flammam iam ad culmina pervenisse nec posse latere, quod multos deceperat, petunt et inpetrant ecclesiasticas epistulas, ut communicantes ecclesiae discedere viderentur. Non multum tempus in medio, succedit in pontificatum vir insignis Anastasius, quem diu Roma habere non meruit, ne orbis caput sub tali episcopo truncaretur; immo idcirco raptus atque translatus est, ne semel latam sententiam precibus suis flectere conaretur dicente domino ad Hieremiam: ‘Ne oraveris pro populo isto neque depreceris in bonum, quia, si ieiunaverint, non exaudiam preces eorum et, si obtulerint holocausta et victimas, non suscipiam eas; in gladio enim, fame et pestilentia ego consumam eos.’ Dicas: ‘Quo hoc? ’ ad laudem Marcellae. Damnationis hereticorum haec fuit principium, dum adducit testes, qui prius ab eis eruditi et postea ab heretico fuerant errore conecti, dum ostendit multitudinem [p. 460] deceptorum, dum inpia περὶ ἀρχων̂ν ingerit volumina, quae emendata manu scorpii monstrantur, dum acciti frequentibus litteris heretici, ut se defenderent, venire non ausi sunt tantaque vis conscientiae fuit, ut magis absentes damnati quam praesentes co-argui maluerint. Huius tam gloriosae victoriae origo Marcella est tuque caput horum et eausa bonorum, quae scis me vera narrare quae nosti vix de multis pauca dicere, ne legenti fastidium faciat odiosa replicatio et videar apud malivolos sub occasione laudis alterius stomachum meum digerere. Pergam ad reliqua.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: