Sic ergo—ut dicere coeperamus—aetatem duxit et vixit, ut semper se crederet esse morituram. Sic induta est vestibus, ut meminisset sepulchri, offerens hostiam rationabilem, vivam, placentem Deo.
Vive memor leti, fugit hora, hoc, quod loquor, inde est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6]
Annis igitur plurimis sic suam transegit aetatem, ut ante se vetulam cerneret, quam adulescentulam fuisse meminisset, laudans illud Platonicum, qui philosophiam meditationem mortis esse dixisset. Unde et noster apostolus: ‘Cotidie morior per vestram salutem,’ et dominus iuxta antiqua exemplaria: ‘Nisi quis tulerit crucem suam cotidie et secutus
[p. 452]
fuerit me, non potest meus esse discipulus,’ multoque ante per prophetam Spiritus Sanctus: ‘Propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis’ et post multas aetates illa sententia: ‘Memento semper diem mortis et numquam peccabis,’ disertissimique praeceptum satirici:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.