previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[5] Igitur clericus, qui Christi servit ecclesiae, interpretetur primum vocabulum suum et nominis definitione praelata nitatur esse, quod dicitur. Si enim κλῆρος GraecesorsLatine appellatur, propterea vocantur clerici, vel quia de sorte sunt domini vel quia dominus ipse sors, id est pars, clericorum est. Qui autem vel ipse pars domini est vel dominum partem habet, talem se exhibere [p. 200] debet, ut et possideat dominum et ipse possideatur a domino. Qui dominum possidet et cum propheta dicit: ‘Pars mea dominus,’ nihil extra dominum habere potest, quod, si quippiam aliud habuerit praeter dominum, pars eius non erit dominus. Verbi gratia, si aurum, si argentum, si possessiones, si variam supellcctilem, cum his partibus dominus pars eius fieri non dignatur. Si autem ego pars domini sum et funiculus hereditatis eius, nec accipio partem inter ceteras tribus, sed quasi levita et sacerdos vivo de decimis et altari serviens altaris oblatione sustentor, habens victum et vestitum his contentus ero et nudam crucem nudus sequar. Obsecro itaque te, ‘et repetens iterum iterumque monebo,’ ne officium clericatus genus antiquae militiae putes, id est, ne lucra saeculi in Christi quaeras militia, ne plus habeas, quam quando clericus esse coepisti, et dicatur tibi: ‘Cleri eorum non proderunt eis.’ Mensulam tuam pauperes et peregrini et cum illis Christus conviva noverit; negotiatorem clericum et ex inope divitem et ex ignobili gloriosum quasi quandem pestem fuge. ‘Corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae.’ Tu aurum contemnis, alius diligit; tu calcas opes, ille sectatur; tibi cordi est silentium, mansuetudo, secretum, illi verbositas, adtrita frons, fora placent et plateae ac medicorum tabernae: in tanta morum discordia quae potest esse concordia? [p. 202] Hospitiolum tuum aut raro aut numquam mulierum pedes ferant. Omnes puellas et virgines Christi aut aequaliter ignora aut aequaliter dilige. Ne sub eodem tecto manseris; ne in praeterita castitate confidas. Nec David sanctior nec Salomone potes esse sapientior; memento semper, quod paradisi colonum de possessione sua mulier eiecerit. Aegrotanti tibi sanctus quilibet frater adsistat et germana vel mater aut probatae quaelibet apud omnes fidei. Quod si huiusce modi non fuerint consanguinitatis castimoniaeque personae, multas anus nutrit ecclesia, quae et officium praebcant et beneficium accipiant ministrando, ut infirmitas quoque tua fructum habeat elemosynae. Scio quosdam convaluisse corpore et animo aegrotare coepisse. Periculose tibi ministrat, cuius vultum frequenter adtendis. Si propter officium clericatus aut vidua tibi visitatur aut virgo, numquam domum solus introeas talesque habeto socios, quorum contubernio non infameris. Si lector, si acolythus, si psaltes te sequitur, non ornentur vestibus, sed moribus, nec calamistro crispent comas, sed pudicitiam habitu polliceantur. Solus cum sola secieto et absque arbitro non sedeas. Si familiarius est aliquid loquendum, habet nutricem, maiorem domus virginem, viduam, maritatam; non est tam inhumana, ut nullum praeter te habeat, cui se audeat credere. Caveto omnes suspiciones et, quid- [p. 204] quid probabiliter fingi potest, ne fingatur, ante devita. Crebra munuscula et orariola et fasciolas. et vestes ori adplicatas, et degustatos cibos blandasque et dulces litterulas sanctus amor non habet. ‘Mel meum, lumen meum meumque desideriumet ceteras ineptias amatorum, omnes delicias et lepores et risu dignas urbanitates in comoediis erubescimus, in saeculi hominibus detestamur: quanto magis in clericis et in clericis monachis, quorum et sacerdotium proposito et propositum ornatur sacerdotio! Nec hoc dico, quod aut in te aut in sanctis viris ista formidem, sed quod in omni proposito, in omni gradu et sexu et boni et mali repperiantur maiorumque condemnatio laus bonorum sit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: