This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4]
Adde quod ante resurrectionem Christi ‘notus ’ tantum erat ‘in Iudaea Deus, in Israhel magnum nomen eius,’ et ipsi, qui noverant eum, tamen ad inferos trahebantur. Ubi tunc totius orbis homines ab India usque ad Britanniam, a rigida septentrionis plaga usque ad fervores Atlantici oceani, tam innumerabiles populi et tantarum gentium multitudines ‘quam variae linguis, habitu tam vestis et armis?’ Piscium ritu ac lucustarum et velut muscae et culices conterebantur; absque notitia enim creatoris sui omnis homo pecus est. Nunc vero passionem Christi et resurrectionem eius cunctarum gentium
[p. 272]
voces et litterae sonant. Taceo de Hebraeis, Graecis et Latinis, quas nationes fidei suae in crucis titulo dominus dedicavit. Immortalem animam et post dissolutionem corporis subsistentem, quod Pythagoras somniavit, Democritus non credidit, in consolationem damnationis suae Socrates disputavit in carcere, Indus, Persa, Gothus, Aegyptius philosophantur. Bessorum feritas et pellitorum turba populorum, qui mortuorum quondam inferiis homines immolabant, stridorem suum in dulce crucis fregerunt melos et totius mundi una vox Christus est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.