previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[2] Quid nos, ventris animalia, tale umquam fecimus? Quos si secunda hora legentes invenerit, oscitamus, manu faciem defricantes continemus stomachum et quasi post multum laborem mundialibus rursum negotiis occupamur. Praetermitto prandia, quibus onerata mens premitur. Pudet dicere de frequentia salutandi, qua aut ipsi cotidie ad alios pergimus aut ad nos venientes ceteros expectamus. Deinceps itur in verba, sermo teritur, lacerantur absentes, vita aliena describitur et mordentes invicem consumimur ab invicem. Talis nos cibus et occupat et dimittit. Cum vero amici recesserint, ratiocinia subputamus. Nunc ira personam nobis leonis inponit, nunc cura superflua in annos multos duratura praecogitat, nec recordamur evangelii dicens: ‘Stulto, hac nocte repetunt animum tuam a te; quae autem praeparasti, cuius erunt? ’ Vestes non ad usum tantum, sed ad delicias conquiruntur. Ubicumque conpendium est, velocior pes, citus sermo, auris adtentior; si damnum, et saepe in re familiari accidere solet, fuerit nuntiatum, vultus maerore deprimitur. Laetamur ad nummum, obolo [p. 174] contristamur. Unde, cum in uno homine animorum tam diversa sit facies, propheta dominum deprecatur dicens: ‘Domine, in civitate tua imaginem eorum .dissipa.’ Cum enim ad imaginem et similitudinem Dei conditi sumus, ex vitio nostro et personas nobis plurimas superinducimus, et quomodo in theatralibus scaenis unus atque idem histrio nunc Herculem robustus ostentat, nunc mollis in Venerem frangitur, nunc tremulus in Cybelen, ita et nos, qui, si mundi non essemus, odiremur a mundo, tot habemus personarum similitudines, quot peccata.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: