previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[2] Solent quaedam, cum futuram virginem spoponderunt, pulla tunica eam induere et furvo operire palliolo, auferre linteamina, nihil in collo, nihil in capite auri sinere re vera bono consilio, ne habere discat in tenero, quod postea deponere conpellatur. Aliis contra videtur. ‘Quid enim,’ aiunt, ‘si ipsa non habuerit, habentes alias non videbit? Φιλόκοσμον genus femineum est multasque etiam insignis pudicitiae, quamvis nulli virorum, tamen sibi scimus libenter ornari. Quin potius habendo satietur et cernat laudari alias, quae ista non habeant. Meliusque est, ut satiata contemnat, quam non habendo habere desideret.’ Tale quid [p. 470] et Israhcletico fecisse dominum populo, ut cupientibus Aegyptias carnes usque ad nauseam et vomitum praeberet examina corturnicum, multosque saeculi prius homines facilius carere experta corporis voluptate quam cos, qui a pueritia libidinem nesciant; ab aliis enim nota calcari, ab aliis ignota appeti, illos vitare paenitendo suavitatis insidias, quas fugerunt, hos carnis inlecebris et dulci titillatione corporis blandientis, dum mella putant venena noxia reperire; mel enim distillare labiis meretricis mulieris, quod ad tempus inpinguet vescentium fauces et postea amarius felle inveniatur. Unde et in domini mel sacrificiis non offerri ceraque contempta, quae mellis hospitium est, oleum accendi in templo Dei, quod de amaritudine exprimitur olivarum, pascha quoque cum amaritudinibus comedi inazymis sinceritatis et veritatis,’ quos qui habuerit, in saeculo persecutionem sustinebit. Unde et propheta mystice cantat: ‘Solus sedebam, quia amaritudine repletus sum.’

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: