Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9]
Vestes pullas aeque vita ut Candidas; ornatus et sanies pari modo fugiendae, quia alterum delicias! alterum gloriam redolet. Non absque amictu lineo incedere, sed pretium vestium linearum non habere laudabile est; alioquin ridiculum et plenum dedecori referteo marsuppio, quod sudarium orariumque non habeas, gloriari. Sunt, qui pauperibus parum tri-
[p. 214]
buunt, ut amplius accipiant, et sub praetextu elemosynae quaerunt divitias; quae magis yenatio appellanda est quam elemosyna. Sic bestiae, sic aves, sic capiuntur et pisces: modica in hamo esca ponitur, ut matronarum in eo saeculi protrahantur. Scit episcopus, cui commissa est ecclesia, quem dispensationi pauperum curaeque praeficiat. Melius est non habere, quod tribuam, quam impudenter petere. Sed et genus adrogantiae est clementiorem te videri velle, quam pontifex Christi est. ‘Non omnia possumus omnes.’ Alius in ecclesia oculus est, alius lingua, alius manus, alius pes, alius auris, venter et cetera. Lege Pauli ad Corinthios: diversa membra unum corpus efficiunt. Nec rusticus et tantum simplex frater ideo se sanctum putet, si nihil noverit, nec peritus et eloquens in lingua aestimet sanctitatem. Multoque melius est e duobus inperfectis rusticitatem sanctam habere quam eloquentiam peccatricem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.