previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[29] Variis callidus hostis pugnat insidiis. Sapientior erat coluber omnibus bestiis, quas fecerat dominus Deus super terram. Unde et apostolus: ‘Non,’ inquit, ‘ignoramus eius astutias.’ Nec affectatae sordes nec exquisitae munditiae conveniunt Christianis. Si quid ignoras, si quid de scripturis dubitas, interroga eum, quem vita commendat, excusat aetas, fama non reprobat, qui possit dicere: ‘Desponsavi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo.’ Aut si non est, qui possit exponere, melius est aliquid nescire securam, quam cum periculo discere. Memento, quoniam in medio [p. 122] laqueorum ambulas et multae veteranae virgines castitatis indubitatam in ipso mortis limine coronam perdidere de manibus. Si quae ancillae sunt comites propositi tui, ne erigaris adversus eas, ne infleris ut domina. Unum sponsum habere coepistis, simul psallitis Christo, simul corpus accipitis, cur mensa diversa sit? Pro-vocentur et aliae. Honor virginum sit invitatio ceterarum. Quodsi aliquam senseris infirmiorem in fide, suscipe, consolare, blandire et pudicitiam illius fac lucrum tuum. Si qua simulat fugiens servitutem, huic aperte apostolum lege: ‘Melius est nubere quam uri.’ Eas autem virgines viduasque, quae otiosae et curiosae domus circumeunt matronarum, quae rubore frontis adtrito parasitos vicere mimorum. quasi quasdam pestes abice. ‘Corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae.’ Nulla illis nisi ventris cura est et quae ventri proxima. Istiusmodi hortari solent et dicere: ‘Mi catella, rebus tuis utere et vive, dum vivis,’ et: ‘Numquid filiis tuis servas? ’ Vinosae atque lascivae quidvis mali insinuant, ac ferreas quoque mentes ad delicias molliunt, etcum luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt habentes damnationem, quia primam fidem inritam fecerunt.’ [p. 124] Nec tibi diserta multum velis videri aut lyricis festiva carminibus metro ludere. Non delumbem matronarum salivam delicata secteris, quae nunc strictis dentibus, nunc labiis dissolutis, balbutientem linguam in dimidiata verba moderantur,. rusticum putantes omne, quod nascitur. Adeo illis adulterium etiam linguae placet. ‘Quae enim communicatio luci ad tenebras, qui consensus Christo et Belial? ’ Quid facit cum psalterio Horatius? cum evangeliis Maro? cum apostolo Cicero? Nonne scandalizatur frater, si te viderit in idolio recumbentem? Et licetomnia munda mundis et nihil reiciendum sit, quod cum gratiarum actione percipitur,’ tamen simul bibere non debemus calicem Christi et calicem daemoniorum. Referam tibi meae infelicitatis historiam.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: