previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[8] Dicente te in ecclesia non clamor populi, sed gemitus suscitetur; lacrimae auditorum laudes tuae sint; sermo presbyteri scripturarum lectione conditus sit. Nolo te declamatorem esse et rabulam garrulumque, sed mysterii peritum et sacramentorum Dei tui eruditissimum. Verba volvere et celeritate dicendi apud inperitum vulgus admirationem sui facere indoctorum hominum est. Adtrita frons interpretatur saepe, quod nescit, et, cum aliis suaserit, sibi quoque usurpat scientiam. Praeceptor quondam meus Gregorius Nazianzenus rogatus a me, ut exponeret, quid sibi vellet in Luca sabbatum δευτερόπρωτον, id estsecundoprimum,’ eleganter lusit: ‘Docebo [p. 212] te,’ inquiens, ‘super hac re in ecclesia, in qua omni mihi populo acclamante cogeris invitus scire, quod nescis, aut certe, si solus tacueris, solus ab omnibus stultitiae condemnaberis.’ Nihil tam facile, quam vilem plebiculam et indoctam contionem linguae volubilitate decipere, quae, quidquid non intellegit, plus miratur. Marcus Tullius, ad quem pulcherrimum illud elogium est: ‘Demosthenes tibi praeripuit, ne esses primus orator, tu illi, ne solus,’ in oratione pro Quinto Gallio quid de favore vulgi et de inperitis contionatoribus loquatur, adtende: ‘His autem ludisloquor enim, quae sunt ipse nuper I expertusunus quidam poeta dominatur, homo per-1 litteratus, cuius sunt illa convivia poetarum ac philosophorum, cum facit Euripiden et Menandrum inter! se et alio loco Socraten atque Epicurum disserentes quorum aetates non annis, sed saeculis scimus fuisse! disiunctas. Atque his quantos plausus et clamores! movet! Multos enim condiscipulos habet in theatro! qui simul litteras non didicerunt.’

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: