previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[27] Illud quoque tibi vitandum est cautius, ne vanae gloriae ardore capiaris. ‘Quomodo,’ inquit Iesus, ‘potestis credere gloriam ab hominibus accipientes?’ Vide, quale malum sit, quod qui [p. 114] habuerit, non potest credere. Nos vero dicamus: ‘Quoniam gloriatio mea es tu,’ et: ‘Qui gloriatur, in domino glorietur,’ et: ‘Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem,’ et: ‘Mihi absit gloriari, nisi in cruce domini mei Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo,’ et illud: ‘In te laudabimur tota die,’ et: ‘In domino laudabitur anima mea.’ Cum facis elemosynam, Deus solus videat. Cum ieiunas, laeta sit facies tua. Vestis nec satis munda nec sordida et nulla diversitate notabilis, ne ad te obvia praetereuntium turba consistat et digito demonstreris. Frater est mortuus, sororis est corpusculum deducendum: cave ne, dum hoc saepius facis, ipsa moriaris. Ne satis religiosa velis videri nec plus humilis, quam necesse est, ne gloriam fugiendo quaeras. Plures enim paupertatis, misericordiae atque ieiunii arbitros declinantes in hoc ipso placere cupiunt, quod placere contemnunt; et mirum in modum laus, dum vitatur, adpetitur. Ceteris perturbationibus, quibus mens hominis gaudet, aegrescit, sperat et metuit, plures invenio extraneos; hoc vitio pauci admodum sunt qui caruerint, et ille est optimus, qui quasi in pulchro corpore rara naevorum sorde respergitur. Neque vero moneo, ne de divitiis glorieris, ne de generis nobilitate te iactes, ne te ceteris praeferas: scio humilitatem tuam, scio te ex affectu dicere: ‘Domine, non est exaltatum cor meum neque elati [p. 116] sunt oculi meiNovi et apud te et apud matrem tuam superbiam, per quam diabolus cecidit, locum penitus non habere. Unde et super ea scribere supersedi. Stultissimum quippe est docere, quod noverit ille, quem doceas. Sed ne hoc ipsud tibi iactantiam generet, quod saeculi iactantiam contempsisti, ne cogitatio tacita subrepat, ut quia in auratis vestibus placere desisti, placere coneris in sordibus et, quando in conventu fratrum veneris vel sororum, humili sedeas scabello, te causeris indignam, vocem ex industria quasi confecta ieiuniis tenues et deficientis imitata gressum umeris innitaris alterius. Sunt quippe nonnullae exterminantes facies suas, ut pareant hominibus ieiunare; quae, statim ut aliquem viderint, ingemescunt, demittunt supercilium et operta facie vix unum oculum liberant ad videndum; vestis pulla, cingulum sacceum et sordidis manibus pedibusque; venter solus, quia videri non potest, aestuat cibo; his cotidie psalmus ille cantatur: ‘Deus dissipavit ossa hominum sibi placentium.’ Aliae virili habitu, veste mutata, erubescunt feminae esse, quod natae sunt, crinem amputant et inpudenter erigunt facies eunuchinas. Sunt, quae ciliciis vestiuntur et cucullis fabrefactis, ut ad infantiam redeant, imitantur noctuas et bubones.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: