previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[20] Hace expressius loquor, ut adulescentem meum et linguae et aurium prurigine liberem, ut renatum in Christo sine ruga et macula quasi pudieam virginem exhibeam sanctamque tam mente quam corpore, ne solo nomine glorietur et absque oleo bonorum operum extincta lampade excludatur ab sponso. Habes ibi sanetum doetissimumque pontificem Proeulum, qui viva et praesenti voce nostras scidulas superet cotidianisque tractatibus iter tuum dirigat nee patiatur te in partem alteram declinando viam relinquere regiam, per quam Israhel ad terram repromissionis properans se transiturum esse promittit. Atque utinam exaudiatur vox ecclesiae eonplorantis: ‘Domine, pacem da nobis; omnia enim reddidisti nobis.’ Utinam, quod renuntiamus saeculo, voluntas sit, non necessitas, et paupertas habeat expetita gloriam, non inlata crueiatum. Ceterum iuxta miserias huius temporis et ubique gladios saevientes satis dives est, qui pane non indiget, nimium potens, qui servire non cogitur. Sanetus Exsuperius, Tolosae episcopus, viduae Sareptensis imitator, esuriens pascit alios et ore patiente ieiuniis fame torquetur aliena omnemque substantiam Christi visceribus erogavit. Nihil illo ditius, qui corpus domini canistro viminco, sanguinem portat vitro, qui avaritiam proiecit e templo, qui absque funiculo et [p. 438] increpatione vendentium columbas, id est dona Spiritus Sancti, mensas subvertit mammonae et nummulariorum aera dispersit, ut domus Dei domus vocaretur orationis et non latronum spelunca. Huius e vicino sectare vestigia et ceterorum, qui virtutum illius similes sunt, quos sacerdotium et humiliores facit et pauperiores, aut, si perfecta desideras, exi cum Abraham de patria et de cognatione tua et perge, quo nescis. Si habes substantiam, vende et da pauperibus, si non habes, grandi onere liberatus es; nudum Christum nudus sequere. Durum, grande, difficile, sed magna sunt praemia.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: