Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
‘
[15]
Explosis igitur et exterminatis his, quae nolunt esse virgines, sed videri, nunc ad te mihi omnis dirigitur oratio, quae quanto prima Romanae urbis virgo nobilis esse coepisti, tanto tibi amplius laborandum est, ne et praesentibus bonis careas et futuris. Et quidem molestias nuptiarum et incerta coniugii de domestico exemplo didicisti, cum soror tua Blesilla aetate maior, sed proposito minor, post acceptum maritum septimo mense viduata est. O infelix humana condicio et futuri nescia! Et virginitatis coronam et nuptiarum perdidit voluptatem. Et quamquam secundum pudicitiae gradum teneat, tamen quas illam per momenta sustinere aestimas cruces spectantem cotidie in sorore, quod ipsa perdiderit, et, cum difficilius experta careat voluptate, minorem continentiae habere mercedem? Sit tamen et illa secura, sit gaudens: centesimus et sexagesimus fructus de uno sunt semine castitatis.
’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.