Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6]
Haec, mi domina Asella, cum iam navem conscenderem, raptim flens dolensque conscripsi, et gratias ago Deo meo, quod dignus sum, quem mundus oderit. Ora autem, ut de Babylone Hierosolyma regrediar nec mihi dominetur Nabuchodonosor, sed Iesus, filius Iosedech; veniat Hesdras, qui interpretatur ‘adiutor,’ et redueat me in patriam meam. Stultus ego, qui volebam canticum domini in terra aliena et deserto monte Sion Aegypti auxilium flagitabam. Non recordabar evangelii, quod, qui Hierusalem egreditur, statim incidit in latrones, spoliatur, vulneratur, occiditur. Sed licet sacerdos decipiat atque levites, Samaritanus ille misericors est, cui cum diceretur: ‘Samarites es et daemonium habes,’ daemonem rennuens Samariten non se negavit, quia, quem nos ‘custodem,’ Hebraei ‘samariten’ vocant. Maleficum me quidam garriunt: titulum fidei, servus agnosco; magum vocabant et Iudaei dominum meum, seductor et apostolus dictus est. ‘Temptatio ’ me ‘non adprehendit nisi humana.’ Quotam partem angustiarum perpessus sum, qui cruci milite? Infamiam falsi criminis inportarunt, sed scio per bonam et malam famam perveniri ad regna caelorum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.