This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[13]
Cum interim, ut tanta confusione rerum, Marcellae quoque domum cruentus victor ingre-
[p. 464]
ditur—‘ Sit mihi fas audita loqui,’ immo a sanctis viris visa narrare, qui interfuere praesentes, qui te dicunt in periculo quoque ei fuisse soeiatam—intrepido vultu excepisse dicitur introgressos; cumque posceretur aurum et defossas opes vili excusaret tunica, non tamen fecit fidem voluntariae paupertatis. Caesam fustibus flagellisque aiunt non sensisse tormenta, sed hoc lacrimis, hoc pedibus eorum egisse prostratam, ne te a suo consortio separarent, ne sustineret adulescentia, quod senilis aetas timere non poterat. Christus dura corda mollivit et inter cruentos gladios invenit locum pietas. Cumque et illam et te ad beati Pauli basilicam barbari deduxissent, ut vel salutem vobis ostenderet vel sepulchrum, in tantam laetitiam dicitur erupisse, ut gratias ageret Deo, quod te sibi integram reservasset, quod pauperem illam non fecisset captivitas, sed invenisset, quod egeret cotidiano cibo, quod saturata Christo non sentiret esuriem, quod et voce et opere loqueretur: ‘Nuda exivi de ventre matris meae, nuda et redeam. Sicut domino visum est, ita et factum est. Sit nomen domini benedictum.’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.