Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Medici, quos vocant chirurgicos, crudeles putantur et miseri sunt. An non est miseria alienis dolere vulneribus et mortuas carnes clementi secare ferro? Non horrere curantem, quod horret ipse, qui patitur, et inimicum putari? Ita se natura habet, ut amara sit veritas, blanda vitia aestimentur. Esaias iii_exemplum captivitatis futurae nudus non erubescit incedere; Heremias de media Hierusalem ad Eufraten, fluvium Mesopotamiae, mittitur, ut inter inimicas gentes, ubi est Assyrius et castra sunt Chaldaeorum, ponat περίζωμα corrumpendum: Hiezecihel stercore primum humano, dein bubulo panem de omni semente conspersum edere iubetur et uxoris interitum siccis oculis videt; Amos de Samaria pellitur: cur quaeso? Nempe ideo, quia chirurgici spiritales secantes vitia peccatorum ad paenitentiam
[p. 168]
cohortabantur. Paulus apostolus: ‘Inimicus,’ in-quit, ‘vobis factus sum vera dicens.’ Et quia salvatoris dura videbantur eloquia, plurimi discipulorum retrorsum abierunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.