This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
Quid igitur faciam? Iungam tecum lacrimis? Sed apostolus prohibet Christianorum mortuos dormientes vocans et dominus in evangelio: ‘Non est,’ inquit, ‘mortua puella, sed dormit.’ Lazarus quoque, quia dormierat, suscitatus est. Laeter et gaudeam, quod ‘raptus sit, ne malitia inmutaret mentem eius,’ quia placeret Deo anima illius? Sed invito et repugnanti per genas lacrimae fluunt et inter praecepta virtutum resurrectionisque spem credulam mentem desiderii frangit affectus. O mors, quae fratres dividis et amore sociatos crudelis ac dura dissocias! ‘Adduxit urentem ventum dominus de deserto ascendentem, qui siccavit venas tuas et desolavit fontem tuum.’ Devorasti quidem Ionam,
[p. 268]
sed et in utero tuo vivus fuit. Portasti quasi mortuum, ut tempestas mundi conquiesceret et Nineve nostra illius praeconio salvaretur. Ille, ille te vicit, ille iugulavit fugitivus propheta, qui reliquit domum suam, dedit dilectam animam suam in manus quaerentium eam. Qui per Osee quondam tibi rigidus minabatur: ‘Ero mors tua, o mors; ero morsus tuus, inferne,’ illius morte tu mortua es, illius morte nos vivimus. Devorasti et devorata es, dumque adsumpti corporis sollicitaris inlecebra et avidis faucibus praedam putas, interiora tua adunco dente confossa sunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.