This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[11]
Quod scriptum est: ‘Timentibus dominum omnia cooperantur in bonum,’ in obitu tantae feminae vidimus conprobatum. Quodam praesagio futurorum ad multos scripserat monachos, ut venirent et grave onore laborantem absolverent faceretque sibi de iniquo mammona amicos, qui eam reciperent in aeterna tabernacula. Venerunt, amici facti sunt: dormivit illa—quod voluit—et deposita tandem sarcina levior volavit ad caelos. Quantum haberet viventis Fabiolae Roma miraculum, in mortua demonstravit. Necdum spiritum exalaverat necdum debitam Christo reddiderat animam,
‘Et iam fama volans, tanti praenuntia luctus,’
totius urbis populos exequias congregabat. Sonabant psalmi et aurata tecta templorum reboans in sublime alleluia quatiebat.
‘Hic iuvenum chorus, ille senum, qui carmine laudes Femineas et facta ferant.’
[p. 336]
Non sic Furius de Gallis, non Papirius de Samnitibus, non Scipio de Numantia, non Pompeius de Ponti gentibus triumphavit. Illi corpora vicere, haec spiritales nequitias subiugavit. Audio: praecedentium turmas et catervatim exequias eius multitudinem fluctuantem non plateae, non porticus, non inminentia desuper tecta capere poterant prospectantes. Tunc suos in unum populos Roma conspexit: favebant sibi omnes in gloria paenitentis. Nec mirum, si de eius salute homines exultarent, de cuius conversione angeli laetabantur in caelo.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.