Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4]
Quorsum haec tam longo repetita principio? Ne a me quaeras pueriles declamationes, sententiarum flosculos, verborum lenocinia et per fines
[p. 198]
capitum singulorum acuta quaedam breviterque conclusa, quae plausus et clamores excitent audientum. Amplexetur me modo sapientia et Abisag nostra, quae numquam senescit, in meo requiescat sinu. Inpolluta est virginitatisque perpetuae et in similitudinem Mariae, cum cotidie generet semperque parturiat, incorrupta est. Hinc reor dixisse et apostolum ‘spiritu ferventes ’ et in evangelio dominum praedicasse, quod in fine mundi, quando iuxta prophetam Zachariam stultus pastor esse coeperit, sapientia decrescente ‘refrigescet caritas multorum.’ Audi igitur, ut beatus Cyprianus ait, ‘non diserta, sed fortia.’ Audi fratrem collegio, patrem senio, qui te ab incunabulis fidei usque ad perfectam ducat aetatem et per singulos gradus vivendi praecepta constituens in te ceteros erudiat. Scio quidem ab avunculo tuo, beato Heliodoro, qui nunc pontifex Christi est, te et didicisse, quae sancta sunt, et cotidie discere normamque vitae eius exemplum habere virtutum; sed et nostra, qualiacumque sunt, suscipe et libellum hunc libello illius copulato, ut, cum ille te monachum erudierit, hic clericum doceat esse perfectum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.