Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[22]
Quantas molestias habeant nuptiae et quot sollicitudinibus vinciantur, in eo libro, quem adversus Helvidium de beatae Mariae perpetua virginitate edidimus, puto breviter expressum. Nunc eadem replicare perlongum est et, si cui placet, de illo potest haurire fonticulo. Verum, ne penitus videar
[p. 102]
omisisse, nunc dicam, quod cum apostolus sine intermissione orare nos iubeat et, qui in coniugio debitum solvit, orare non possit, aut oramus semper et virgines sumus, aut orare desinimus, ut coniugio serviamus. ‘Et si nupserit,’ inquit, ‘virgo, non peccat; tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi.’ Et in principio libelli praefatus sum me de angustiis nuptiarum aut nihil omnino aut pauca dicturum et nunc eadem admoneo. At, si tibi placet scire, quot molestiis virgo libera, quot uxor adstricta sit, lege Tertulliani ad amicum philosophum et de virginitate alios libellos et beati Cypriani volumen egregium et papae Damasi super hac re versu prosaque conposita et Ambrosii nostri quae nuper ad sororem scripsit opuscula. In quibus tanto se fudit eloquio, ut, quidquid ad laudem virginum pertinet, exquisierit, ordinant, expresserit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.