previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15. Martiales quidam Larini appellabantur, ministri publici Martis atque ei deo1 veteribus institutis religionibusque Larinatium consecrati. quorum cum satis magnus numerus esset, cumque item ut in Sicilia permulti Venerii sunt, sic illi Larini in Martis familia numerarentur, repente Oppianicus eos omnis liberos esse civisque Romanos coepit defendere. graviter id decuriones Larinatium cunctique municipes tulerunt. itaque ab habito petiverunt ut eam causam susciperet publiceque defenderet. habitus cum se ab omni eius modi negotio removisset, tamen pro loco, pro antiquitate generis sui, pro eo quod se non suis2 commodis sed etiam suorum municipum ceterorumque necessariorum natum esse arbitrabatur, tantae3 voluntati universorum Larinatium deesse noluit. [44] suscepta causa Romamque delata magnae cotidie contentiones inter habitum et Oppianicum ex utriusque studio defensionis excitabantur. erat ipse immani acerbaque natura Oppianicus; incendebat eius amentiam infesta atque inimica filio mater habiti. Magni autem illi sua interesse arbitrabantur hunc a causa Martialium demoveri4. suberat etiam alia causa maior quae Oppianici, hominis avarissimi atque audacissimi5, mentem maxime commovebat. [45] nam habitus usque ad illius iudici tempus nullum testamentum umquam fecerat; neque enim6 legare quicquam eius modi matri poterat in7 animum inducere neque testamento nomen omnino praetermittere parentis. id cum Oppianicus sciretneque enim erat obscurumintellegebat habito mortuo bona eius omnia ad matrem esse ventura; quae ab sese postea aucta pecunia maiore praemio, orbata filio minore periculo necaretur. itaque his rebus incensus qua ratione habitum veneno tollere conatus sit cognoscite.


1 ei deo Mμ: ideo ςBs: adeo t

2 suis ςa: suis solum (solum suis ψ) Mμ

3 tantae Mμ: antea ςa

4 demoveri Klotz: demovere Mμ: removeri αa (cf. Zielinski p. 166)

5 atque audacissimi om. s1, del. Baiter

6 enim Mμ: om. ςBa quicquam Arusian. (K. vii. 479): om. Mμa

7 in Arusian. (s. v. induco in): om. Mμ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: