previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

21. iam1 hoc prope iniquissime comparatum est quod in morbis corporis, ut quisque est difficillimus, ita medicus nobilissimus atque optimus quaeritur, in periculis capitis, ut quaeque causa difficillima est, ita deterrimus obscurissimusque patronus adhibetur. Nisi forte hoc causae2 est quod medici nihil praeter artificium, oratores etiam auctoritatem praestare debent3. [58] citatur reus, agitur causa4; paucis verbis accusat ut de re iudicata Cannutius; incipit longo et alte petito prooemio respondere maior Caepasius. primo attente auditur eius oratio. erigebat animum iam demissum et oppressum Oppianicus; gaudebat ipse Fabricius; non intellegebat animos iudicum non illius eloquentia sed defensionis impudentia commoveri. postea quam de re coepit dicere, ad ea quae erant in causa addebat etiam ipse nova quaedam volnera ut, quamquam sedulo faciebat, tamen interdum non defendere sed praevaricari5 videretur6. itaque cum callidissime se dicere putaret et cum illa verba gravissima ex intimo artificio deprompsisset: 'respicite, iudices, hominum fortunas, respicite dubios variosque casus, respicite C. Fabrici senectutem' — cum hoc 'respicite' ornandae orationis causa saepe dixisset, respexit ipse. at C. Fabricius a subselliis demisso capite discesserat. [59] hic iudices ridere, stomachari atque acerbe ferre patronus causam sibi eripi et se cetera de illo loco 'respicite, iudices' non posse dicere; nec quicquam propius est factum quam ut illum persequeretur et collo obtorto ad subsellia reduceret ut reliqua posset perorare. ita7 tum Fabricius primum suo iudicio, quod est gravissimum, deinde legis vi et sententiis iudicum est condemnatus.


1 iam nam Madvig

2 hoc causae Lambinus: hoc causa αa: haec causa Naugerius

3 nisi... debent αa, om. Mμ, edd. ante Angelium

4 agitur causa om. s, post paucis hab. t, del. Baiter

5 praevaricari accusationi add. Mμa, del. Lambinus

6 ut... videretur a (? ς): hoc... videbatur Mμ

7 ita ςb2a: iam Mμ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: