57.
interea quidem, per deos immortalis! quoniam omnia
commoda nostra, iura, libertatem, salutem denique legibus
obtinemus, a legibus non recedamus, simul et illud quam
sit iniquum cogitemus, populum Romanum aliud nunc
agere, vobis rem1 publicam et fortunas suas commisisse, sine
cura esse, non metuere ne lege ea quam numquam ipse
iusserit et quaestione qua se solutum liberumque esse
arbitretur2 per paucos iudices astringatur.
[156]
agit enim sic
causam T. Attius, adulescens bonus et disertus, omnis civis
legibus teneri omnibus; vos3 auditis et attenditis silentio,
sicut facere debetis. A. Cluentius, eques Romanus, causam
dicit4 ea lege, qua lege5 senatores et ei qui magistratum habuerunt
soli tenentur; mihi per eum recusare et in arce legis
praesidia constituere defensionis meae non licet. si obtinuerit
causam Cluentius, sicuti vestra aequitate nixi confidimus,
omnes existimabunt, id quod erit, obtinuisse propter innocentiam,
quoniam ita defensus sit; in lege autem quam
attingere noluerit praesidi nil fuisse.
[157]
hic nunc est quiddam6
quod ad me pertineat, de quo ante dixi, quod ego populo
Romano praestare debeam, quoniam is meae vitae7 status
est ut omnis mihi cura et8 opera posita sit in hominum
periculis defendendis. video quanta et quam periculosa et
quam infinita quaestio temptetur ab accusatoribus, cum
eam legem quae in nostrum ordinem scripta sit in populum
Romanum transferre conentur. qua in lege est: '“qui coierit”,' quod quam late pateat videtis. '“convenerit”';
aeque incertum et infinitum9 est. '“consenserit”'; hoc vero
cum infinitum tum obscurum et occultum10. '“falsumve testimonium dixerit”'; quis de plebe Romana testimonium
dixit11 umquam cui non hoc periculum T. Attio auctore
paratum esse videatis? nam dicturum quidem certe, si
hoc iudicium plebi Romanae propositum sit, neminem
umquam esse confirmo.
[158]
sed hoc polliceor omnibus, si cui
forte hac lege negotium facessetur12 qui lege non teneatur,
si is uti me defensore voluerit, me eius causam legis praesidio
defensurum et vel his iudicibus vel horum similibus
facillime probaturum, et omni me defensione usurum esse
legis, qua nunc ut utar ab eo cuius voluntati mihi obtemperandum
est non conceditur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 remque σψ2 since Mμ: se sine αa: ipsum sine Manutius
2 arbitretur ςa: arbitraretur Mμ
3 vos (ius) auditis et attenditis ς: vos attenditis et auditis cett.
4 causam dicit eques Rom. a
6 quoddam a
7 vitae meae a
9 incertum et infinitum ςa: infinitum et incertum Mμ
10 occultum ςa: occultum est Mμ
12 facesseret s
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.