63.
[176]
post
mortem eius Sassia moliri statim1, nefaria mulier, coepit insidias
filio; quaestionem habere de viri morte constituit. emit
de A. Rupilio2 quo erat usus Oppianicus medico Stratonem
quendam3, quasi ut idem faceret quod habitus in emendo
Diogene fecerat. de hoc Stratone et de Ascla4 quodam
servo suo quaesituram esse5 dixit. praeterea servum illum
Nicostratum quem nimium loquacem fuisse ac nimium
domino fidelem arbitrabatur ab hoc adulescente Oppianico
in quaestionem postulavit. hic cum esset illo tempore
puer et illa quaestio de patris sui morte constitui diceretur,
etsi illum servum et sibi benivolum esse et patri fuisse
arbitrabatur, nihil tamen est ausus recusare. advocantur
amici et hospites Oppianici et ipsius mulieris multi, homines
honesti atque omnibus rebus ornati. tormentis
omnibus vehementissimis6 quaeritur. cum essent animi
servorum et spe et metu temptati ut aliquid in quaestione
dicerent, tamen, ut arbitror, auctoritate advocatorum7 adducti
in veritate manserunt neque se quicquam scire dixerunt.
[177]
quaestio illo die de amicorum sententia dimissa8 est.
satis longo intervallo post iterum advocantur. habetur
de integro quaestio; nulla vis tormentorum acerrimorum
praetermittitur; aversari9 advocati et iam10 vix ferre posse,
furere crudelis atque importuna mulier sibi nequaquam ut
sperasset ea quae cogitasset procedere. cum iam tortor
atque essent tormenta11 ipsa defessa neque tamen illa finem
facere vellet, quidam ex advocatis, homo et honoribus
populi ornatus et summa virtute praeditus, intellegere se
dixit non id agi ut verum inveniretur sed ut aliquid falsi
dicere cogerentur. hoc postquam ceteri comprobarunt,
ex omnium sententia constitutum est satis videri esse quaesitum.
[178]
redditur Oppianico Nicostratus, Larinum ipsa
proficiscitur cum suis maerens quod iam certe incolumem
filium fore putabat, ad quem non modo12 verum crimen
sed ne ficta quidem suspicio perveniret, et cui non modo
aperta inimicorum oppugnatio sed ne occultae quidem
matris insidiae nocere potuissent. Larinum postquam
venit, quae a Stratone13 illo14 venenum antea viro suo datum
sibi persuasum esse simulasset, instructam ei continuo et
ornatam Larini medicinae exercendae causa tabernam dedit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 moliri statim ςa: statim moliri Mμ
3 quendam hic defic. Mς usque ad honestissimorum § 182, lac. supplet ς in pag. dimidiata: supplem. in textu hab. bχψa
4 Ascla ςt: Asela ψ2s: assecla bχ
5 esse sese Baiter
6 vehementissime a
7 advocatorum et vi tormentorum add. codd., del. Halm
8 dimissa b2χψ2: demissa cett.
9 aversari Manutius: adversarii (-i t) codd.
10 et iam Manutius: etiam codd.
11 tormenta essent Ernesti
13 a Stratone (-nem ς) ςb1χψ1: Stratonem ψ2t: per Stratonem b2s
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.