24.
atque ego illa non argumentabor quae sunt
gravia vehementer, eum corrupisse qui in periculo fuerit,
eum qui metuerit, eum qui spem salutis in alia ratione non
habuerit, eum qui semper singulari fuerit audacia. multa
sunt eius modi; verum cum habeam1 rem non dubiam sed
apertam atque manifestam, enumeratio singulorum argumentorum
non est necessaria.
[65]
dico C. Aelio Staieno iudici
pecuniam grandem Statium Albium ad corrumpendum
iudicium dedisse. num quis negat? te, Oppianice, appello2,
te, T. Atti3, quorum alter eloquentia damnationem
illam, alter tacita pietate deplorat; audete negare ab Oppianico
Staieno iudici pecuniam datam, negate4, negate, inquam,
meo5 loco. quid tacetis? an6 negare non potestis
quod repetistis, quod confessi estis, quod abstulistis? quo
tandem igitur ore mentionem corrupti iudici facitis, cum ab
ista parte iudici pecuniam ante iudicium datam, post iudicium
ereptam esse fateamini?
[66]
quonam igitur haec modo
gesta sunt? repetam paulo altius, iudices, et omnia quae
in diuturna obscuritate latuerunt sic aperiam ut ea cernere
oculis videamini. vos quaeso, ut adhuc me attente audistis7,
item8 quae reliqua sunt audiatis; profecto nihil a me dicetur
quod non dignum hoc conventu et silentio, dignum vestris
studiis atque auribus esse videatur.
nam ut primum Oppianicus ex eo quod Scamander reus
erat factus quid sibi impenderet coepit suspicari, statim se
ad hominis egentis, audacis, in iudiciis corrumpendis exercitati,
tum autem iudicis, Staieni familiaritatem applicavit9.
ac primum Scamandro reo tantum donis muneribusque10
perfecerat11 ut eo fautore12 uteretur cupidiore quam fides
iudicis postulabat.
[67]
post autem cum esset13 Scamander unius
Staieni sententia absolutus14, patronus autem Scamandri ne
sua quidem sententia liberatus, acrioribus saluti suae remediis
subveniendum putavit. tum ab15 Staieno, sicut ab homine
ad excogitandum acutissimo, ad audendum impudentissimo,
ad efficiendum acerrimo — haec enim ille et aliqua ex parte
habebat et maiore ex parte se habere simulabat — auxilium
capiti ac16 fortunis suis petere coepit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2 Oppianice, appello ςa: appello, Oppianice Mμ
4 negate semel hab. a
7 attente audistis attendistis (-itis B) ςB
9 statim se... applicavit Mμ: statim se... se applicavit αa: fort. statim sese... applicavit
10 donis muneribusque Peterson: donis datis muneribusque Mμ: datis muneribus ςa
11 profecerat Lambinus
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.