40.
[110]
nam
Quinctius quidem quam causam umquam antea dixerat,
cum annos ad quinquaginta natus esset? quis eum umquam
non modo in patroni sed in lautioris1 advocati loco viderat?
qui quod rostra iam diu vacua locumque illum post adventum
L. Sullae a tribunicia voce desertum oppresserat multitudinemque
desuefactam iam2 a contionibus ad veteris
consuetudinis similitudinem revocarat3, idcirco cuidam hominum
generi paulisper iucundior fuit. atque idem quanto
in odio postea fuit illis ipsis4 per quos in altiorem locum
ascenderat!
[111]
neque iniuria. facite5 enim ut non solum
mores et adrogantiam eius6 sed etiam voltum atque amictum
atque etiam7 illam usque ad talos demissam purpuram recordemini.
is, quasi non esset ullo modo ferendum se ex
iudicio discessisse victum, rem ab8 subselliis ad9 rostra detulit.
et iam10 querimur saepe hominibus novis non satis
magnos in hac civitate esse fructus? nego usquam umquam
fuisse maiores; ubi si quis ignobili loco natus ita11
vivit ut nobilitatis dignitatem virtute tueri posse videatur,
usque eo pervenit quoad eum industria cum innocentia prosecuta
est.
[112]
si quis autem hoc uno nititur quod sit ignobilis,
procedit saepe longius quam si idem ille esset cum
isdem suis vitiis12 nobilissimus. Vt Quinctius — nihil enim
dicam de ceteris — si fuisset homo nobilis, quis eum cum illa
superbia atque intolerantia ferre potuisset? quod eo loco
fuit, ita tulerunt ut, si quid haberet a natura13 boni, prodesse
ei putarent oportere, superbiam autem atque adrogantiam
eius deridendam magis arbitrarentur propter humilitatem
hominis quam pertimescendam.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.