39.
haec tum agente1 Quinctio neque in contione neque in
iudicio demonstrata sunt; neque enim ipse dici patiebatur
nec per multitudinem concitatam consistere cuiquam in
dicendo licebat. itaque ipse postquam Iunium pervertit,
totam causam2 reliquit; paucis enim diebus illis et ipse
privatus est factus et hominum studia defervisse intellegebat.
quod si, per quos dies Iunium accusavit, Fidiculanium accusare
voluisset, respondendi Fidiculanio potestas facta non
esset. ac primo quidem omnibus illis iudicibus qui Oppianicum
condemnarant minabatur.
[109]
iam insolentiam noratis
hominis, noratis animos eius ac spiritus tribunicios. quod
erat odium, di immortales! quae superbia, quanta ignoratio3
sui, quam gravis atque intolerabilis adrogantia! qui illud
iam4 ipsum acerbe tulerit, ex quo illa nata sunt omnia, non
sibi ac defensioni suae condonatum5 esse Oppianicum;
proinde quasi non satis signi esse debuerit ab omnibus
eum fuisse desertum qui se ad patronum illum contulisset.
erat enim Romae summa copia patronorum, hominum eloquentissimorum
atque amplissimorum, quorum certe aliquis
defendisset equitem Romanum in municipio suo nobilem,
si honeste putasset eius modi causam posse defendi.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.