49.
[136]
at enim senatus universus iudicavit illud corruptum esse
iudicium. quo modo? suscepit causam. an potuit
rem delatam eius modi repudiare? cum tribunus plebis,
populi concitator, rem1 paene ad manus revocasset, cum vir
optimus et homo innocentissimus pecunia circumventus
diceretur2, cum invidia flagraret ordo senatorius, potuit nihil
decerni, potuit illa concitatio multitudinis sine summo
periculo rei publicae repudiari? at quid est decretum?
quam iuste, quam sapienter, quam diligenter! “si qui sunt quorum opera factum sit ut iudicium publicum corrumperetur.”
Vtrum videtur id senatus3 factum iudicare an, si
factum sit, moleste graviterque ferre? si ipse A. Cluentius
sententiam de iudiciis rogaretur, aliam non diceret atque ei
dixerunt quorum sententiis Cluentium condemnatum esse
dicitis.
[137]
sed quaero a vobis num istam legem ex isto senatus
consulto L. Lucullus consul, homo sapientissimus, tulerit,
num anno post M. Lucullus et C. Cassius, in quos tum
consules designatos idem illud senatus decreverat4. non
tulerunt; et quod tu habiti pecunia factum esse arguis
neque id ulla tenuissima suspicione confirmas, factum est
primum illorum aequitate et sapientia consulum, ut, quod
senatus decreverat ad illud invidiae praesens incendium
restinguendum, id postea5 referendum6 ad populum non
arbitrarentur. ipse deinde populus Romanus qui L. Quincti7
fictis querimoniis antea8 concitatus rem illam et rogationem
flagitarat, idem C. Iuni fili, pueri parvoli, lacrimis commotus
maximo clamore et concursu totam quaestionem illam et
legem9 repudiavit.
[138]
ex quo intellegi potuit, id quod saepe
dictum est, ut mare quod sua natura10 tranquillum sit ventorum
vi agitari atque turbari, sic11 populum Romanum sua sponte
esse placatum, hominum seditiosorum vocibus ut violentissimis
tempestatibus concitari.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 populi concitator rem scripsi: populi concitatorem ς: populo concitato rem cett.
2 diceretur ςa: esse diceretur Mμ
3 id senatus ςa: senatus id Mμ
4 decreverat ςa: decreverit Mμ
5 ut quod... id postea Peterson: ut id quod... id postea Mμa: fort. ut id quod... ii postea
6 referendum αa: perferendum Mμ: ferendum Manutius
7 Quinctii ςa: Quinctii, tribuni plebis Mμ
9 quaest. illam et legem ςa: illam legem et quaest. Mμ
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.