36.
[98]
quapropter hoc Bulbi iudicium non plus huic obesse
causae debet quam illa quae commemorata sunt ab accusatore
duo iudicia P. Popili et Ti. Guttae1, qui causam de
ambitu dixerunt, qui2 accusati sunt ab eis qui erant ipsi ambitus
condemnati; quos ego non idcirco esse arbitror in
integrum restitutos quod planum fecerint illos ob rem iudicandam
pecuniam accepisse sed quod iudicibus probarint3,
cum4 in eodem genere in quo ipsi offendissent alios reprendissent,
se ad praemia legis venire oportere. quapropter
neminem dubitare existimo quin illa damnatio ambitus
nulla ex parte cum causa Cluenti vestroque iudicio coniuncta
esse possit.
[99]
quid quod Staienus est condemnatus? non dico hoc
tempore, iudices, id quod nescio an dici oporteat, illum
maiestatis esse condemnatum5; non recito testimonia hominum
honestissimorum quae in Staienum sunt dicta ab eis
qui Mam. Aemilio6, clarissimo viro, legati et praefecti et
tribuni militares fuerunt; quorum testimoniis planum factum
est maxime eius opera, cum quaestor esset, in exercitu
seditionem esse conflatam; ne illa quidem testimonia
recito quae dicta sunt de HS dc7 quae ille, cum accepisset
nomine iudici Safiniani, sicut in8 Oppianici iudicio postea,
reticuit9 atque suppressit10.
[100]
omitto et haec et alia permulta
quae illo11 iudicio in Staienum dicta sunt; hoc dico, eandem
tum fuisse P. et L. Cominiis, equitibus Romanis, honestis12
hominibus et disertis, controversiam cum Staieno quem accusabant
quae nunc mihi est13 cum Attio. Cominii dicebant
idem quod ego dico, Staienum ab Oppianico pecuniam
accepisse ut iudicium corrumperet; Staienus conciliandae
gratiae causa se14 accepisse dicebat.
[101]
inridebatur haec illius
reconciliatio et persona viri boni suscepta, sicut in statuis
inauratis quas posuit ad Iuturnae15, quibus subscripsit reges
ab se16 in gratiam esse reductos. exagitabantur omnes eius17
fraudes atque fallaciae, tota vita in eius modi ratione versata
aperiebatur, egestas domestica, quaestus forensis in
medium proferebatur, nummarius interpres pacis et concordiae
non probabatur. itaque tum Staienus cum idem
defenderet quod Attius condemnatus est;
[102]
Cominii cum
hoc agerent quod nos in tota causa18 egimus probaverunt.
quam ob rem, si Staieni damnatione Oppianicum
iudicium corrumpere voluisse, Oppianicum iudici ad emendas
sententias dedisse pecuniam iudicatum est, et,19 cum ita
constitutum sit ut20 in illa21 culpa aut Cluentius sit aut Oppianicus,
Cluenti nummus nullus iudici datus ullo vestigio reperitur22,
Oppianici pecunia post iudicium factum ab23 iudice
ablata est: potest esse dubium quin illa damnatio Staieni
non modo non sit contra Cluentium sed maxime nostram
causam defensionemque confirmet?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 Ti. a, Quintil. v. 10. 108: T. Mμ
2 dixerunt qui dixerunt, quia Nettleship: dixerunt. Quid? Peterson
3 probarint Mbς: probaverint ψa
6 Mam. Aemilio Manutius (consul erat A. V. C. 677): M. Aemilio Mμa
9 reticuit ςb1ψ2a: retinuit cett.
11 in illo coni. Müller (cf. §99)
12 honestis ςb2a: honestissimis Mμ
15 ad Iuturnae b2ψ2s2: adiutura ς: ad Diuturnae PMμs1
17 eius omnes a
18 tota causa hinc usque ad vv. non quaerunt (§107) defic. Mb1ς: lac. supplet ς in pag. insuta: supplem. hab. in mg. b, in mg. b, in textu χψa
19 est, et scripsi: est codd. (fort. si post Oppianicus supplendum)
20 ut P: uti cett.
22 reperietur P
23 ab P: a cett.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.