26.
cum esset
egens, sumptuosus, audax, callidus, perfidiosus, et cum domi
suae miserrimus1 in locis inanissimis2 tantum nummorum
positum videret, ad omnem malitiam et fraudem versare
mentem suam3 coepit. 'ego dem4 iudicibus? mihi ipsi
igitur5 praeter periculum et infamiam quid quaeretur? nihil
excogitem quam ob rem Oppianicum6 damnari necesse sit?
quid7 tandem? — nihil enim est quod non fieri possit — si
quis eum forte casus ex periculo eripuerit, nonne reddendum
est? praecipitantem igitur impellamus' inquit 'et
perditum prosternamus.'
[71]
capit hoc consili8 ut pecuniam
quibusdam iudicibus levissimis polliceatur, deinde eam
postea supprimat ut, quoniam gravis homines sua sponte
severe iudicaturos putabat, eos qui leviores erant destitutione
iratos Oppianico redderet. itaque, ut erat semper praeposterus
atque perversus, initium facit a Bulbo et eum, quod
iam diu nihil quaesierat, tristem atque oscitantem leviter
impellit. 'quid tu?' inquit 'ecquid me adiuvas, Bulbe,
ne gratiis rei publicae serviamus?' ille vero simul atque
hoc audivit 'ne gratiis': 'quo voles9' inquit 'sequar; sed
quid adfers?' tum ei10 quadraginta milia, si esset absolutus
Oppianicus, pollicetur et eum ut ceteros appellet quibuscum
loqui consuesset rogat atque etiam ipse conditor totius
negoti Guttam aspergit huic Bulbo.
[72]
itaque minime amarus11
eis12 visus est qui aliquid ex eius sermone speculae13 degustarant14.
Vnus et alter dies intercesserat cum res parum
certa videbatur; sequester et confirmator pecuniae desiderabatur.
tum appellat hilari15 voltu hominem Bulbus ut
blandissime16 potest: 'quid tu' inquit 'Paete?17' — hoc enim
sibi Staienus cognomen ex imaginibus Aeliorum18 delegerat ne,
si se Ligurem fecisset, nationis magis suae19 quam generis uti
cognomine videretur — 'qua de re mecum locutus es, quaerunt
a me ubi sit pecunia.' hic ille planus20 improbissimus
quaestu iudiciario pastus, qui illi pecuniae quam condiderat
spe iam atque animo incubaret21, contrahit frontem —
recordamini faciem atque illos eius fictos simulatosque
voltus22 — et, qui esset totus ex fraude et mendacio factus
quique ea vitia quae ab23 natura habebat etiam studio atque
artificio quodam malitiae condivisset24, pulchre adseverat sese
ab Oppianico destitutum25 atque hoc addit testimoni, sua
illum sententia, cum26 palam omnes laturi essent, condemnatum
iri.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 miserrimus b1t: miserrimis Mb2σψs locis] loculis Ernesti: focis Gulielmius
2 inanissimis ed. Guar.: et inanissimis Mμa: exinanitissimis Classen (et cum... videret om. Severian. Rhet. M. p. 361)
4 ego dem (eo ego s) b2ψ2a: eodem ς: deme Mμ
5 ipsi igitur ςa: igitur ipsi Mμ
7 quid ςb1a: qui cett. non fieri ςa: fieri non Mμ
14 degustarant a: degustarat ςMbψ (om. ς)
16 blandissime Mμ: placidissime a
17 Paete a: Pacete Mμ: facete b2ψ2
18 aliorum a
19 suae om. a
20 planus Mς, Gellius xvi. 7. 10: plane ς: planius ba
22 voltus queritur se ab Oppianico destitutum add. codd., del. Peterson
24 condidisset a
25 sese... destitutum del. Madvig
26 cum quam b1
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.