55.
[150]
iniquum tibi videtur, Atti, esse non isdem legibus omnis
teneri. primum, ut id iniquissimum esse confitear, eius
modi est ut commutatis eis1 opus sit legibus, non ut his quae
sunt non pareamus. deinde quis umquam hoc senator
recusavit ne2, cum3 altiorem gradum dignitatis beneficio populi
Romani esset consecutus, eo se putaret durioribus legum
condicionibus uti oportere? quam multa sunt commoda
quibus caremus, quam multa molesta et4 difficilia quae subimus!
atque haec omnia tamen5 honoris et amplitudinis
commodo compensantur. converte nunc ad equestrem
ordinem atque in ceteros ordines easdem vitae condiciones;
non perferent. putant enim minus multos sibi laqueos
legum et condicionum ac iudiciorum propositos esse oportere
qui summum6 locum civitatis aut non potuerunt ascendere
aut non petiverunt.
[151]
atque ut omittam leges alias
omnis quibus nos tenemur, ceteri autem sunt ordines liberati,
hanc ipsam legem: '“ne quis iudicio circumveniretur”,'
C. Gracchus tulit; eam legem pro plebe, non in
plebem tulit. postea L. Sulla, homo a populi causa remotissimus,
tamen, cum eius rei quaestionem hac ipsa lege
constitueret qua vos hoc tempore iudicatis, populum Romanum
quem ab hoc genere liberum acceperat adligare novo
quaestionis genere ausus non est. quod si fieri posse existimasset,
pro illo odio quod habuit in equestrem ordinem
nihil fecisset libentius quam omnem illam acerbitatem proscriptionis
suae qua est usus7 in veteres iudices in hanc unam
quaestionem contulisset8.
[152]
nec nunc quicquam agitur — mihi
credite, iudices, et prospicite id quod providendum est —
nisi ut equites Romani9 in huiusce legis periculum concludantur10;
neque hoc agitur ab omnibus sed a paucis. nam
ei senatores qui se facile tuentur integritate et innocentia,
quales, ut vere11 dicam, vos estis et ceteri qui sine cupiditate
vixerunt, equites ordini senatorio dignitate proximos, concordia
coniunctissimos esse cupiunt; sed ei qui sese volunt
posse omnia neque praeterea quicquam esse aut in homine
ullo aut in ordine, hoc uno metu se putant equites Romanos
in potestatem suam12 redacturos, si constitutum sit ut de eis
qui rem iudicarint13 huiusce modi iudicia fieri possint. vident
enim auctoritatem huius ordinis confirmari, vident iudicia
comprobari; hoc metu proposito evellere se aculeum severitatis
vestrae posse confidunt.
[153]
quis enim de homine audeat
paulo maioribus opibus praedito vere et fortiter iudicare,
cum videat sibi de eo quod coierit aut consenserit causam
esse dicendam?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2 recusavit ne Baiter: accusavit ut codd.
3 cum quo Lambinus
5 tamen ς, Lambinus: tantum cett.
6 qui in summum plures dett.
7 qua est usus Manutius: questus codd.
9 equites Romani codd. Lambini: eques R. ςb1χψ1: equester ordo b2ψ2a
10 concludantur codd. Lambini: concludatur σψ2a: includatur bχψ1
12 potestatem suam Manutius: potestate sua codd. sit Lambinus: est codd.
13 iudicarint Manutius: iudicarent codd.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.