9.
atque haec parva sunt; cognoscite reliqua ut non aliquando
condemnatum esse Oppianicum sed aliquam diu incolumem
fuisse miremini.
[26]
primum videte hominis audaciam. Sassiam in matrimonium
ducere, habiti matrem — illam cuius virum A.1
Aurium occiderat — concupivit. Vtrum impudentior hic qui
postulet, an crudelior illa, si nubat, difficile dictu est; sed
tamen utriusque humanitatem constantiamque cognoscite.
[27]
petit Oppianicus ut sibi Sassia nubat et id magno opere
contendit. illa autem non admiratur audaciam, non impudentiam
aspernatur, non denique illam Oppianici domum2
viri sui sanguine redundantem reformidat, sed quod haberet
ille tris3 filios, idcirco se ab eis nuptiis abhorrere respondit.
Oppianicus, qui pecuniam Sassiae concupivisset, domo4 sibi
quaerendum remedium existimavit ad eam moram quae
nuptiis adferebatur. nam cum haberet ex Novia infantem
filium, alter autem eius filius Papia5 natus Teani6, quod abest
ab7 Larino xviii milia passuum, apud matrem educaretur,
arcessit subito sine causa puerum Teano, quod facere nisi
ludis publicis8 aut festis diebus antea non solebat. mater
misera nihil9 mali suspicans mittit. ille se Tarentum proficisci
cum simulasset, eo ipso die puer, cum hora undecima
in publico valens10 visus esset, ante noctem mortuus et postridie
ante quam luceret combustus est.
[28]
atque hunc tantum
maerorem matri prius hominum rumor quam quisquam ex
Oppianici familia nuntiavit. illa cum uno tempore audisset
sibi non solum filium sed etiam exsequiarum munus ereptum,
Larinum confestim exanimata venit et ibi de integro
funus iam sepulto filio fecit. dies nondum decem intercesserant
cum ille alter filius infans necatur. itaque nubit
Oppianico continuo Sassia laetanti iam animo et spe optime11
confirmato12, nec mirum quae se non nuptialibus donis sed
filiorum funeribus esse13 delenitam videret. ita, quod14 ceteri
propter liberos pecuniae cupidiores solent esse15, ille propter
pecuniam liberos amittere iucundum esse duxit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.