43.
neminem voluerunt
maiores nostri non modo de existimatione cuiusquam sed
ne pecuniaria quidem de re minima esse iudicem, nisi qui
inter adversarios convenisset. quapropter in omnibus legibus
quibus exceptum est de quibus causis aut magistratum
capere non liceat aut iudicem legi aut alterum accusare,
haec ignominiae causa praetermissa est1. timoris enim
causam2, non vitae poenam in illa potestate esse voluerunt.
itaque non solum illud ostendam quod iam videtis,
[121]
populi
Romani suffragiis saepenumero censorias subscriptiones
esse sublatas3, verum etiam iudiciis eorum qui iurati statuere
maiore cum religione et diligentia debuerunt. primum
iudices, senatores equitesque Romani, in compluribus iam
reis quos contra leges pecunias accepisse4 subscriptum est
suae potius religioni quam censorum opinioni paruerunt.
deinde praetores urbani qui iurati debent optimum quemque
in lectos5 iudices referre numquam sibi6 ad eam rem
censoriam ignominiam impedimento esse oportere duxerunt.
[122]
censores denique ipsi saepe numero superiorum censorum
iudiciis, si ista iudicia appellare7 voltis, non steterunt. atque
etiam ipsi inter se censores sua iudicia tanti esse arbitrantur
ut alter alterius iudicium non modo reprehendat sed etiam
rescindat8, ut alter de senatu movere velit, alter retineat et
ordine amplissimo dignum existimet, ut alter in aerarios9
referri aut tribu10 moveri11 iubeat, alter vetet. qua re qui vobis
in mentem venit haec appellare iudicia quae a populo Romano12
rescindi, ab iuratis iudicibus repudiari, a magistratibus
neglegi, ab eis qui eandem potestatem adepti sunt
commutari, inter conlegas discrepare videatis?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.