30.
id adeo sic cognoscite.
quis tum auderet dicere nocentem condemnatum esse
Oppianicum? quis nunc audet1 negare? quis tum posset
arguere ab Oppianico temptatum esse iudicium2 pecunia?
quis id hoc tempore infitiari potest? cui tum liceret docere
Oppianicum reum factum esse tum denique cum duobus
proximis praeiudiciis condemnatus esset? quis est qui id
hoc tempore infirmare conetur?
[81]
qua re invidia remota quam
dies mitigavit, oratio mea deprecata est, vestra fides atque
aequitas a veritatis disceptatione reiecit, quid est praeterea
quod in causa relinquatur?
versatam esse3 in iudicio pecuniam constat; ea quaeritur
unde profecta sit, ab accusatore an ab4 reo. dicit accusator5
haec: 'primum gravissimis criminibus accusabam, ut
nihil opus esset pecunia; deinde condemnatum adducebam,
ut ne eripi quidem pecunia posset; postremo, etiam si absolutus
fuisset6, mearum tamen omnium fortunarum status
incolumis maneret.' quid contra reus? 'primum ipsam7
multitudinem criminum et atrocitatem8 pertimescebam;
deinde Fabriciis propter conscientiam mei sceleris condemnatis
me esse condemnatum sentiebam: postremo in
eum casum veneram ut omnis mearum fortunarum status
unius iudici periculo contineretur.9'
[82]
age, quoniam corrumpendi iudici causas ille multas et
gravis habuit, hic nullam, profectio ipsius pecuniae requiratur.
confecit tabulas diligentissime Cluentius. haec
autem res habet hoc certe ut nihil possit neque additum
neque detractum de re familiari latere. Anni sunt octo cum
ista causa in ista meditatione versatur, cum omnia quae ad
eam rem pertinent et ex huius et ex aliorum tabulis agitatis10,
tractatis, inquiritis, cum interea Cluentianae pecuniae
vestigium nullum invenitis. quid? Albiana11 pecunia vestigiisne
nobis odoranda est an ad ipsum cubile vobis ducibus12
venire possumus? tenentur uno in loco HS dcxl13, tenentur
apud hominem audacissimum, tenentur apud iudicem; quid
voltis amplius?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.