32.
[87]
an vero praevaricaretur?
nam1 id quoque ad corrumpendum iudicium pertinet.
sed quid2 opus erat ad eam rem iudice sequestre?
et omnino quam ob rem tota ista res per Staienum potius,
hominem ab utroque alienissimum, sordidissimum, turpissimum,
quam per bonum aliquem virum ageretur et amicum
necessariumque communem? sed quid ego haec pluribus
quasi de re obscura disputo3, cum ipsa pecunia quae Staieno
data est numero ac summa sua non modo quanta fuerit
sed etiam ad quam rem fuerit ostendat? Sedecim dico
iudices ut Oppianicus absolveretur corrumpendos fuisse; ad
Staienum dcxl4 milia nummum5 esse delata. si, ut tu dicis,
gratiae conciliandae causa, quadraginta istorum accessio
milium quid valet? si, ut nos dicimus, ut quadragena
milia nummum sedecim iudicibus darentur, non Archimedes
melius potuit discribere6.
[88]
at enim iudicia facta permulta sunt a Cluentio iudicium
esse corruptum. immo vero ante hoc tempus omnino ista
ipsa res suo nomine in iudicium numquam est vocata. ita
multum agitata, ita diu iactata ista res7 est ut hodierno die
primum causa illa defensa sit, hodierno die primum veritas
vocem contra invidiam his iudicibus freta miserit. verum
tamen ista multa8 iudicia quae sunt? ego enim me ad
omnia confirmavi et sic paravi ut docerem quae facta postea
iudicia de illo iudicio dicerentur, partim ruinae similiora aut9
tempestati quam iudicio et disceptationi fuisse10, partim
nihil contra habitum valere, partim etiam pro hoc esse,
partim esse eius modi ut neque appellata umquam iudicia
sint neque existimata.
[89]
hic ego magis ut consuetudinem
servem quam quod vos non vestra hoc sponte faciatis,
petam a vobis ut me, dum de his singulis disputo, iudices11,
attente audiatis.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.