61.
[169]
Vnum etiam mihi reliquum eius modi crimen est, iudices,
ex quo illud perspicere possitis quod a me initio orationis
meae dictum est, quicquid mali per hosce1 annos A. Cluentius
viderit, quicquid hoc tempore habeat2 sollicitudinis ac negoti,
id omne a matre esse conflatum. Oppianicum veneno
necatum esse quod ei datum sit in pane per M. Asellium
quendam, familiarem illius, idque habiti consilio factum
esse dicitis. in quo primum illud quaero quae causa habito
fuerit cur interficere Oppianicum vellet. inimicitias enim3
fuisse confiteor; sed homines inimicos suos morte adfici
volunt aut quod eos4 metuunt aut quod oderunt.
[170]
quo
tandem igitur habitus metu adductus tantum in se facinus
suscipere conatus est? quid erat quod iam Oppianicum
poena adfectum pro maleficiis et eiectum e civitate quisquam
timeret? quid metuebat? ne oppugnaretur a perdito, an ne
accusaretur a damnato5, an ne exsulis testimonio laederetur?
si6 autem quod oderat habitus inimicum7, idcirco illum vita
frui noluit, adeone erat stultus ut illam quam tum ille
vivebat vitam esse arbitraretur, damnati, exsulis, deserti
ab omnibus, quem propter animi importunitatem nemo
recipere tecto, nemo adire8, nemo adloqui, nemo aspicere9
vellet?
[171]
huius igitur habitus vitae10 invidebat? hunc si
acerbe et penitus oderat, non eum quam diutissime vivere
velle debebat? huic mortem maturabat inimicus, quod illi
unum in malis erat perfugium calamitatis? qui si quid
animi et11 virtutis habuisset, ut multi saepe fortes viri in eius
modi dolore, mortem sibi ipse conscisset, huic quam ob
rem id vellet inimicus offerre quod ipse sibi optare deberet?
nam nunc quidem quid tandem illi mali mors attulit? nisi
forte ineptiis ac12 fabulis ducimur ut existimemus illum ad
inferos impiorum supplicia perferre ac pluris illic offendisse
inimicos quam hic reliquisse, a13 socrus, ab uxorum14, a fratris,
a15 liberum Poenis actum esse praecipitem in sceleratorum
sedem atque16 regionem. quae si falsa sunt, id quod omnes
intellegunt, quid ei tandem aliud17 eripuit mors praeter sensum
doloris?
[172]
age vero, per quem venenum18 datum? per M.
Asellium.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2 habeat Mμ: habuit ςa: habuerit Klotz
3 enim ςa: enim inter ipsos Mμ
10 Habitus vitae ςa: vitae Habitus Mμ
12 ineptiis ac (atque bψ) Mμ: ineptis a ad ςa: apud Mμ
14 ab uxorum Mμ: an uxoris b2ψ2a
15 a fratris a Mμ: an fratris an (om. an s) b2ψ2a
17 aliud (om. aliud b) mors eripuit Mμ: mors eripuit aliud s: eripuit mors t
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.