66.
iam videtis illam nefariam
mulierem, iudices, eadem manu qua, si detur potestas,
interficere filium cupiat, hanc fictam quaestionem conscripsisse.
atque istam ipsam quaestionem dicite qui1 obsignarit2
unum aliquem nominatim3. neminem reperietis,
nisi forte eius modi hominem quem ego proferri malim
quam neminem nominari.
[186]
quid ais, T. Atti4? tu periculum
capitis, tu indicium sceleris, tu fortunas alterius litteris
conscriptas in iudicium adferes5 neque earum auctorem litterarum
neque obsignatorem neque testem ullum nominabis?
et quam tu pestem innocentissimo filio de6 matris sinu
deprompseris, hanc hi7 tales viri comprobabunt8? esto, in
tabellis nihil est auctoritatis; quid? ipsa quaestio iudicibus,
quid? amicis hospitibusque Oppianici quos adhibuerat
antea, quid? huic tandem ipsi tempori cur non reservata9
est? quid istis hominibus factum est, Stratone et Nicostrato?
[187]
quaero abs te, Oppianice10, servo tuo Nicostrato
quid factum esse dicas, quem tu, cum hunc brevi tempore
accusaturus esses, Romam deducere, dare potestatem indicandi,
incolumem denique servare quaestioni, servare his
iudicibus, servare huic tempori debuisti. nam Stratonem
quidem, iudices, in crucem esse actum11 exsecta scitote
lingua; quod nemo Larinatium est12 qui nesciat. timuit
mulier amens non suam conscientiam, non odium municipum,
non famam omnium, sed, quasi non omnes eius
sceleris testes essent futuri, sic metuit ne condemnaretur
extrema servoli13 voce morientis14.
[188]
quod hoc portentum, di immortales! quod tantum
monstrum in ullis15 locis, quod tam infestum scelus et immane
aut unde natum esse dicamus? iam enim videtis profecto,
iudices, non sine necessariis me ac maximis causis principio
orationis meae de matre dixisse. nihil est enim mali, nihil
sceleris quod illa non ab initio filio voluerit, optaverit,
cogitaverit, effecerit. Mitto illam primam libidinis iniuriam,
mitto nefarias generi nuptias, mitto cupiditate16 matris expulsam
ex matrimonio filiam, quae nondum ad huiusce
vitae periculum sed ad commune familiae dedecus pertinebant17.
nihil de alteris Oppianici nuptiis queror, quarum illa
cum obsides filios ab eo mortuos accepisset, tum denique
in familiae luctum atque in privignorum funus nupsit.
praetereo quod A. Aurium18 cuius illa quondam socrus, paulo
ante uxor fuisset, cum Oppianici esse opera proscriptum
occisumque cognosset, eam sibi domum sedemque delegit
in qua cotidie superioris viri mortis indicia et spolia fortunarum
videret.
[189]
illud primum queror de19 illo scelere quod
nunc denique patefactum est, Fabriciani veneni, quod iam
tum recens suspiciosum ceteris, huic incredibile, nunc vero
apertum iam omnibus ac manifestum videtur. non est
profecto de illo veneno celata mater; nihil est ab Oppianico
sine consilio mulieris cogitatum; quod si20 esset, certe postea
deprehensa re non illa ut a viro improbo21 discessisset sed
ut a crudelissimo hoste fugisset domumque illam in perpetuum
scelere omni22 adfluentem reliquisset.
[190]
non modo
id non fecit sed ab illo tempore nullum locum praetermisit
in quo non strueret23 insidias aliquas ac dies omnis atque24
noctes tota mente25 mater de pernicie fili cogitaret. quae
primum ut illum confirmaret accusatorem26 filio suo, donis,
muneribus, conlocatione filiae, spe hereditatis obstrinxit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3 nominatim ςa: nominat Mς: nominate bψ
5 afferes ς, ed. Mediol.: afferas cett.
11 esse actum ςa: actum esse Mμ
12 Larin. est ςa: est Larin. Mμ
13 servuli (-ili Mς) Mμ: serva ς: servi a
14 emorientis coni. Müller (cf. Zielinski p. 200)
16 cupiditatem a
17 pertinebat a
18 quod A. t: quodam ς: quod M. s: quod Mμ
21 a viro improbo ςa: ab improbo viro Mμ
22 scelere omni Mμ, Arusian. s. v. affluit illa re (K. vii. 457): scelere omnium ς: scelerum omnium a
23 strueret (filio add. t) ςa: instrueret Mμ
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.