previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

37. [103] ergo adhuc Iuni iudicium video esse eius modi ut incursionem potius seditionis, vim multitudinis, impetum tribunicium quam iudicium appellandum putem. quod si quis1 illud iudicium appellet, tamen hoc confiteatur necesse est, nullo modo illam multam quae ab Iunio petita sit2 cum Cluenti causa posse coniungi. illud igitur Iunianum per vim factum est, Bulbi et Popili et Guttae contra Cluentium non est, Staieni etiam pro Cluentio est. videamus ecquod3 aliud iudicium quod pro Cluentio sit proferre possimus4.

dixitne tandem causam C. Fidiculanius5 Falcula qui Oppianicum condemnarat, cum praesertim, id quod fuit in illo iudicio invidiosissimum, paucos dies ex subsortitione sedisset? dixit et bis quidem dixit. in summam enim L. Quinctius invidiam contionibus eum cotidianis seditiosis et turbulentis adduxerat. Vno6 iudicio multa est ab eo petita, sicut ab Iunio, quod non suae decuriae munere neque ex lege sedisset. Paulo sedatiore tempore est accusatus quam Iunius, sed eadem fere lege et crimine. quia nulla in iudicio seditio neque vis nec7 turba versata est, prima actione facillime est absolutus. non numero hanc absolutionem; nihilo minus enim potest, ut illam multam non commiserit, accepisse tamen ob rem iudicandam, sicut causam pecunia ob rem iudicandam8 capta nusquam9 Staienus ea quidem10 lege dixit. proprium crimen illud quaestionis eius non fuit. [104] Fidiculanius11 quid fecisse12 dicebatur? accepisse a Cluentio HS cccc13. cuius erat ordinis? senatorii. qua lege in eo genere a senatore ratio repeti solet, de pecuniis repetundis, ea lege accusatus honestissime est absolutus. Acta est enim causa more maiorum sine vi, sine metu, sine periculo; dicta et exposita et demonstrata sunt omnia. adducti14 iudices sunt non modo potuisse honeste ab eo reum condemnari qui non perpetuo sedisset sed, aliud si15 is iudex nihil scisset, nisi quae praeiudicia de eo facta esse constaret16, audire praeterea nihil debuisse.


1 quis P (?): qui mei

2 sit est Halm

3 ecquod b2: et quod cett.

4 possumus ςs

5 Fidiculanius Pς: Fidiculanus cett.

6 unos ς

7 nec ςa: neque bχψ

8 sicut causam pecunia ob rem iudicandam supplevi: om. codd. (pecuniam quam Staienus qui causam nusquam e. l. d. Naugerius

9 capta nusquam captanus quam ς: causam nusquam Madvig

10 ea quidem Kayser: eadem codd.: ea de re Madvig

11 Fidiculanus ςb

12 fecisset σχ

13 accepisse... CCCC om. ψ1

14 adducti bψ2a (cf. Fin. 1. 14): ad docti σψ1: at ducti χ: addocti unus det.

15 aliud si Halm: aliud is (si is t) codd.: si aliud is Beroaldus

16 constaret Naugerius (2): constarent codd, (cf. Rosc. Am. 118)

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: