52.
[143]
nunc, quoniam ad omnia quae abs te dicta sunt, T. Atti1,
de Oppianici damnatione respondi, confiteare2 necesse est
te opinionem multum fefellisse, quod existimaris me causam
A. Cluenti non facto eius sed lege defensurum. nam hoc
persaepe dixisti tibi sic renuntiari, me habere in animo
causam hanc praesidio legis defendere. itane est? ab
amicis imprudentes videlicet3 prodimur, et est nescio quis
de eis4 quos amicos nobis arbitramur qui nostra consilia ad
adversarios5 deferat. quisnam hoc tibi6 renuntiavit, quis
tam improbus fuit? cui ego autem7 narravi? nemo, ut
opinor, in culpa est8; nimirum tibi istud9 lex ipsa renuntiavit.
sed num tibi ita defendisse videor ut tota in causa
mentionem ullam legis fecerim10, num secus hanc causam
defendisse11 ac si lege habitus teneretur? certe, ut hominem
confirmare oportet, nullus est locus a me purgandi istius
invidiosi criminis praetermissus.
[144]
quid ergo est? quaeret
fortasse12 quispiam displiceatne13 mihi legum praesidio capitis14
periculum propulsare. mihi vero, iudices, non displicet,
sed utor instituto meo. in hominis honesti prudentisque
iudicio non solum meo consilio uti consuevi sed multum
etiam eius quem defendo et consilio et voluntati obtempero.
nam ut haec ad me causa delata est, qui leges eas ad quas
adhibemur et in quibus versamur nosse deberem, dixi habito
statim eo: '“Qui coisset quo quis condemnaretur”15' illum
esse liberum, teneri autem nostrum ordinem. atque ille
me orare atque obsecrare coepit ne sese16 lege defenderem.
cum ego quae mihi videbantur17 dicerem, traduxit me ad
suam sententiam; adfirmabat enim lacrimans non se cupidiorem
esse civitatis retinendae quam existimationis.
[145]
morem
homini gessi et tamen idcirco feci — neque enim id semper
facere debemus — quod videbam per se ipsam causam sine
lege copiosissime posse defendi. videbam in hac defensione
qua iam sum usus plus dignitatis, in illa qua me hic uti
noluit minus laboris futurum. quod si nihil aliud esset18
actum nisi ut hanc causam obtineremus19, lege recitata perorassem.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2 confitearis a
3 imprud. videlicet ςs, Quintil. v. 13. 47: videlicet imprud. Mμ
4 iis (is M) Mb: his σψa nobis Mμ, Quintil.: nostros αa
5 adversarium Quintil.
6 hoc tibi ςa, Quintil.: tibi hoc Mμ
7 autem om. αa (contra Quintil.)
8 est Quintil.: est et ςa: est sed Mμ
9 istud Quintil.: istunc (-tuc μ) Mμ
10 legis fecerim ςa: fecerim legis Mμ
11 defendisse Manutius: defendissem Mμa
13 displicetne a
15 eo capite t
16 ne sese (se a) ςa: ut ne sese Mμ
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.