19.
conlegi me aliquando et ita constitui,
fortiter esse agendum; illi aetati qua tum eram solere
laudi dari1, etiam si in minus firmis causis hominum periculis
non defuissem. itaque feci; sic pugnavi, sic omni ratione
contendi, sic ad omnia confugi, quantum ego adsequi potui,
remedia ac perfugia causarum ut hoc quod timide dicam
consecutus sim, ne quis illi causae patronum defuisse arbitraretur.
[52]
sed ut quidquid2 ego apprehenderam3, statim accusator
extorquebat e manibus. si quaesiveram quae4 inimicitiae
Scamandro cum habito, fatebatur nullas fuisse, sed
Oppianicum cuius ille minister fuisset huic inimicissimum
fuisse atque esse dicebat. sin autem illud egeram, nullum
ad Scamandrum morte habiti venturum emolumentum
fuisse, concedebat, sed ad uxorem Oppianici, hominis in
uxoribus necandis exercitati, omnia bona habiti ventura
fuisse5 dicebat. cum illa defensione usus essem quae in
libertinorum causis honestissima semper existimata est,
Scamandrum patrono esse probatum, fatebatur, sed quaerebat
cui probatus esset ipse patronus6.
[53]
cum ego pluribus
verbis in eo commoratus essem, Scamandro insidias factas7
esse per Diogenem constitutumque inter eos alia de8 re
fuisse ut medicamentum, non venenum Diogenes adferret;
hoc cuivis usu9 venire posse10: quaerebat cur in eius modi
locum tam abditum, cur solus, cur cum obsignata pecunia
venisset. denique hoc loco causa testibus honestissimis
hominibus premebatur. M. Baebius de suo consilio Diogenem
emptum, se praesente Scamandrum cum veneno
pecuniaque deprehensum esse dicebat. P. Quintilius Varus11,
homo summa religione et summa auctoritate praeditus, de
insidiis quae fierent habito et de sollicitatione Diogenis recenti
re secum Cleophantum12 locutum13 esse dicebat.
[54]
atque
in illo iudicio cum Scamandrum nos defendere videremur,
verbo ille reus erat, re quidem vera et periculo tota14 accusatione
Oppianicus. neque id obscure ferebat nec dissimulare
ullo modo poterat; aderat frequens, advocabat, omni
studio gratiaque pugnabat; postremo — id quod maximo malo
illi causae fuit — hoc ipso in loco, quasi reus ipse esset, sedebat.
oculi omnium iudicum non in Scamandrum sed in
Oppianicum coniciebantur; timor eius, perturbatio, suspensus
incertusque voltus, crebra coloris mutatio, quae erant
antea suspiciosa, haec aperta et15 manifesta faciebant.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 laudi dari Mb2a: laudari (-e b1) ςb1ψa
2 quidquid quidque Ascens. (i), cf. Madvig. Fin. v. 24
3 apprehenderam Mμ: reprehenderam αs
4 quaesiveram ςa: quaesieram Mμ
6 sed. . patronus om. a
7 insidias factas ςa: factas insidias Mμ
9 cuivis usu (-us s) Mμs: quo visus ς: quovis usus t
11 Quintilius C. Stephanus: Quintius Mμa
12 secum Cleophantum Mμ: se cum Cleophanto a (? ς)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.